Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 28
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXVIII De Henrico Ratione, cuius praebendam obtinuit is qui eius consilio a Petro CardinaleADP Cardinali; eodem modo P supra IV, 79: « Episcopo et Cardinali. » Conf. sanctimoniali. fuerat intrusus.
Ante hos paucos annos, cum Petrus Cardinalis de Saxo esset Coloniae, Henricus cognomento Ratio, ecclesiae sanctae
Mariae ad Gradus canonicus, et causarum advocatus peritissimus, ad hoc eundem Cardinalem induxerat, ut eiusdem
ecclesiae canonicis praeciperet, quatenus cuiusdam civis filium, nullo stipendio
vacante, in fratrem et concanonicum eligerent. Quod cum illis visum fuisset
absurdum nimis, nec acquiescerent, suspensi sunt a divinis. Judicantes vero eandem suspensionem frivolam, unanimiter Praepositum
elegerunt. Henricus autem, ut turbatos amplius turbaret, solus alium Praepositum
elegit, cum quo et pro quo fratrum pacem litibus et damnis non modicum turbavit.
Justo Dei iudicio eodem anno primus omnium defunctus est, et aperto ore sepultus.
Obtinuitque praebendam illius adolescens consilio eius intrusus. Audivi veraciter,
nulla arte os eius potuisse claudi, ut omnibus patesceret, quanta culpa esset, in
causis vendere linguam.
NOVICIUS: Rogo ut vitio duplicitatis postposito ad
simplicitatem sermo redeat, quae in causis, ut praedictum est, etiam linguas
disertas enervat.
MONACHUS: Hoc plenius sequentis capituli declarabit oratio.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3431 : Mouth open at death. Henry Ratio, who advised a cardinal to elect a man in Cologne to spite the clergy, died the same year with his mouth wide open. CHeist-VI #28 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 380..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018659 Dialogus miraculorum: VI, 23
- TE018660 Dialogus miraculorum: VI, 24
- TE018661 Dialogus miraculorum: VI, 25
- TE018662 Dialogus miraculorum: VI, 26
- TE018663 Dialogus miraculorum: VI, 27
- TE018664 Dialogus miraculorum: VI, 28
- TE018665 Dialogus miraculorum: VI, 29
- TE018666 Dialogus miraculorum: VI, 30
- TE018667 Dialogus miraculorum: VI, 31
- TE018668 Dialogus miraculorum: VI, 32
- TE018669 Dialogus miraculorum: VI, 33
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.