Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: X, 55
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Allardus novicius noster, sicut ipse mihi retulit...
Bedburg: monastère prémontré près de Clèves.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LV De puella et silice in signum stabilitatis eius scisso.
Aliardus novicius noster, sicut ipse mihi retulit, habet materteram nomine Juttam, quae ante conversionem licet corpore
fuisset casta, gestibus tamen nimis ostendebatur levis ac lasciva. Erat enim
nubilis. Haec cum die quadam cum sororibus luderet, germanus eius magnae
gravitatis clericus affuit. Qui dolens de sororis levitate, silicem solidissimum
de flumine tulit, et ait: Prius scindetur lapis iste in manu mea, quam soror mea
Jutta stabilis fiat, ac monialis. Deus vero ut ostenderet hominem non esse
iudicandum secundum faciem, mox silicem in manu eius scidit. Quod ubi illa
comperit, tum verbo fratris, tum miraculo lapidis compuncta, nuptiis ac saeculo
valedixit, et in claustro sanctimonialium cui vocabulum est Bethbure, religionis habitum suscepit, eundem
lapidem usque hodie in testimonium castitatis atque conversions suae reservans.
Haec dicta sint de elementis. Placet nunc audire aliquid miraculosi de his quae in
illis moventur, avibus scilicet, piscibus, animalibus ac reptilibus?
NOVICIUS: Placet.
MONACHUS: Quod dicturus sum, utrum
scriptum sit an non, ignoro; ego enim iliud non didici ex lectione, sed ex
cuiusdam religiosi viri relatione.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2089 (Cf.) : Flint stone split in girl’s hand. A religious girl, accused of frivolousness, passes a trial testing of her steadfastness. A flint stone is split in her hand without harming her. CHeist-X #55 .– de Vooys, p. 244. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 255..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018724 Dialogus miraculorum: X, 50
- TE018725 Dialogus miraculorum: X, 51
- TE018726 Dialogus miraculorum: X, 52
- TE018727 Dialogus miraculorum: X, 53
- TE018728 Dialogus miraculorum: X, 54
- TE018729 Dialogus miraculorum: X, 55
- TE018730 Dialogus miraculorum: X, 56
- TE018731 Dialogus miraculorum: X, 57
- TE018732 Dialogus miraculorum: X, 58
- TE018733 Dialogus miraculorum: X, 59
- TE018734 Dialogus miraculorum: X, 60
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.