Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 3
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: sicut nobis ipse [cellérier de l'abbaye St Bernard près de la ville de Groningue] retulit
- délugefloodSintflutdiluviodiluvio
- FriseFriseFriesFrisiaFrisa
- ivrognedrunkardSaüferborrachoubriaco
- profanationprofanationSchändungprofanaciónprofanazione
- EucharistieEucharistEucharistieEucaristíaeucarestia
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- VisionVisionErscheinungVisiónVisione
- FemmeWomanFrauMujerDonna
- PénitencePenanceBussePenitenciaPenitenza
- PrêtrePriestPriesterSacerdotePrete
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM III De plaga Frisiae ob iniuriam Dominici corporis.
Parvo post haec emerso tempore, anno videlicet
gratiae millesimo ducentesimo decimo octavo, mare in partibus Frisiae terminos
suos egrediens, multarum provinciarum terras occupavit, villas delevit, ecclesias
lapideas deiecit, tantam hominum extinguens multitudinem, ut summa centum millia transcenderet. Ita
exaltati sunt fluctus eius, ut turrium altitudines operire viderentur,
et procella procellam impellens, generale diluvium terris minaretur. Et sicut
dictum fuit Abbati nostro, cum eodem anno visitationis gratia Frisiam intrasset,
quod fluctus furentes etiam usque Coloniam pervenissent, si non is qui eos excitaverat,
Genitricis suae, ut postea dicetur, precibus compescuisset.
NOVICIUS: Nosti
causam tantae plagae?
MONACHUS: Novi. Friso quidam arte pugil in eadem provincia
exstitit, qui quotiens de taberna ebrius rediit, totiens uxorem verberibus et
plagis satis tribulavit. Tempore quodam timore mariti infirmitatem simulans, ne
simulatio eadem posset notari, corpus Domini sibi dari postulavit. Venienti
sacerdoti pugil cum scypho cervisiae ebrius occurrens, bibere eum monuit. Et eum ille responderet: Corpus Domini porto, non
modo bibam; iratus Friso cum scypho pixidem
percussit, et omnes hostias de illa excussit, ita ut per pavimentum
dispergerentur. Matronae vero, quae consolationis gratia convenerant, super
singulas hostias tanquam stellas radiantes viderunt. Quas sacerdos gemens ac
dolens in pixidem recollegit et abiit. Friso vero a Decano provinciae citatus,
excommunicatus est, sed non curavit. Qui tandem ad hoc compulsus est, ut cruce pro
tanto sacrilegio signatus cum iam dicto sacerdote etiam cruce signato veniret
Romam. Cui dominus Honorius Papa culpam confitenti pro poenitentia iniunxit, ut
mare transiret, ibique tribus annis in armis Christo serviret. Quid plura? Mare transierunt ambo, et ante Damiatam mortui
sunt ambo. Quibus defunctis, cum anno eodem Dominus provinciam terribiliter, ut
supra dictum est, plagasset, et causa plagae populum lateret, matronae cuidam
valde religiosae, Domino ieiuniis,
orationibus, vigiliis et eleemosynis servienti, materterae videlicet domini
Witboldi Abbatis
sancti Bernardi, beata Dei Genitrix, lacrimis eius mota, populique miserta,
apparens sic ait: Propter iniuriam filii mei in sacramentum corporis eius factam,
submersa est Frisia, et adhuc amplius plagabitur, si condigna poenitentia non
fuerit subsecuta. Ex quibus verbis colligitur, quod non solum pugilis, sed
communibus populi peccatis exigentibus, hoc evenerit. Moxque adiecit mater
misericordiae: Leva oculos tuos contra mare. Quod cum fecisset,
contemplata est pixidem a pugile percussam, in summitate fluctuum natantem. Quae
cum in tantum approximasset, ut posset
cognosci, ait: Ecce corpus filii mei. In loco
enim ubi dispersum est, aedificanda est ecclesia, et debet ei tanta exhiberi
reverentia, quomodo sepulchro Dominico. Hoc etiam noveris, quod ambo mortui sunt,
pugil scilicet et sacerdos. Sed pugil, eo quod sine contritione obierit, sepultus
est in inferno; sacerdos vero adhuc tenetur in purgatorio. Retulit tamen nobis
Theodericus Prior de Yesse, eundem pugilem, quantum ad signa exteriora, cum
proficisceretur, satis magnam habuisse contritionem; sed credendum est beatae Dei
Genitrici. Hac visione cognita, dominus Theodericus Episcopus Monasteriensis, ad
cuirs Dioecesim maxima pars Frisiae pertinet, missis litteris suis per Ydidam
sancti Bernardi cellerarium, sicut nobis ipse retulit, sollemnem provincialibus
poenitentiam iniunxit. Quod autem insufficiens fuerit, ex hoc probatur, quod anno
praeterito denuo punita est Frisia, multis millibus per aquarum inundationes
submersis. Matrona quaedam praedives ex praedicti pugilis domo ecclesiam
aedificavit. Ex his quae dicta sunt, considerare potes, quam sollicita sit circa
hominum salutem beata Virgo Maria, cui tanta cura exstitit de poenitentia. Quod
vero tribulatorum sit consolatrix, sequentia declarabunt.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4016 : Pyx thrown to ground. A drunken boxer insulted the Host by throwing the pyx to the ground. A pious matron who saw this was advised by the Virgin that a church should be built wherever any wafers could be found. Caes VII, 3; H359 # 100, H366 # 16, H541 # 11.– Ward II, 681. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 3-5. .
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018744 Dialogus miraculorum: X, 69
- TE018745 Dialogus miraculorum: X, 70
- TE018746 Dialogus miraculorum: X, 71
- TE018747 Dialogus miraculorum: X, 72
- TE018748 Dialogus miraculorum: VII, 2
- TE018749 Dialogus miraculorum: VII, 3
- TE018750 Dialogus miraculorum: VII, 4
- TE018751 Dialogus miraculorum: VII, 5
- TE018752 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018753 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018754 Dialogus miraculorum: VII, 7
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.