Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 24
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Adam sacerdos et monachus in Lucka ... mihi de se ipso retulit quod dicturus sum.
Loccum (Lucca ou Luca ) - une abbaye cistercienne en Basse-Saxe, fondée en 1163.
- écolierscholarSchülerescolarstudente
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- génuflexiongenuflectionKniebeugunggenuflexióngenuflessione
- Ave MariaAve MariaAve MariaAve MaríaAve Maria
- EgliseChurchKircheIglesiaChiesa
- mal de têteheadacheKopfschmerzdolor de cabezamal di testa
- guérisonrecoveryGenesungcuraciónguarigione
- autelaltarAltaraltaraltare
- matinesmatinsFrühmettemaitinesmattutino
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIV De Adam monacho de Luka per sanctam Mariam a scabie capitis sanato, et de sanitatibus quas operatur in Monte Pessulano, et imagine eius apud Sardanay.
Adam sacerdos et monachus in Lucka, cuius supra memini capitulo decimo septimo,
considerans me in huiusmodi miraculis delectari, ex multa caritate mihi de se ipso
retulit quod dicturus sum. Cum, inquit, essem puer, ita caput habebam scabiosum,
ut prae foetore putredinis eius, mecum sedere vel legere scholares recusarent. Prima oratio quam didici, salutatio
erat angelica, adhuc puerulus satis eam frequentans. Cum apud Monasterium
Westfaliae positus fuissem ad litteras, et eundo ad scholas sive ad matutinas,
quotidie transirem per quandam ecclesiam conventualem ex necessitate viae, sine
intermissione ante oratorium in honore Dei Genitricis dedicatum, cum tribus veniis
totidem feci salutationes. Nocte quadam putans ad matutinas fuisse compulsatum,
surrexi tremens, et cum venissem ad iam dictum monasterium, essetque oratorium
clausum, tribus vicibus secundum consuetudinem genua flectendo Dominam nostram
angelico versiculo salutavi. Surgens vero, inveni ostium apertum, et tanta erat in
ecclesia claritas, ut fulgori meridiano assimularetur. Quam cum stupidus
intrassem, vidi ante maius altare septem matronas pulcherrimas residentes, unam in
medio, quae ceteris clarior erat, et sex hinc inde, id est tres a dextris, et tres
a sinistris. Media vero me vocans, cum propius accessissem, ait: Bone puer, quare
non adhibetur cura capiti tuo? Respondente me: Domina, satis circa me
laboraverunt amici mei, sed nihil profecerunt; subiunxit illa: Nosti quae sim?
Cui cum dicerem, non domina; respondit: Ego sum mater Christi, et domina huius
oratorii. Quia mei memoriam sollicitus es habere,
ego tibi curam adhibebo. Accipe fructus ligni
fusilis, et fac tibi hodie ex eo lavari caput tribus vicibus ante missam, in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti, statimque curaberis. Et adiecit: Accede ad me. Quod et feci.
Flectente me coram ea genua, manum super caput meum ponens, ait: Ab hac hora
usque ad diem mortis tuae non dolebis caput. Mane vero
cuidam feminae, quae me nutrivit, omnia haec
retuli. Quae in vallem proximam descendens, et ostensos fructus colligens,
praedicto modo caput meum lavit, statimque convalui. Dolorem vero capitis nunquam
ab illa hora passus sum, cum tamen hoc in ordine satis sit miraculosum.
NOVICIUS:
Ut video medicina beatae Virginis nihil efficacius, nil salubrius est.
MONACHUS: Nec mirum. Ipsa medicum
genuit, ipsa medicinam generis humani ex se produxit. Unde scriptum est: Germinet terra herbam virentem secundum genus suum
, id est Maria Christum hominem. Animatum corpus sumens, de virgine nasci
dignatus est. Item expressius in Ecclesiastico: Altissimus de
terra creavit medicinam
, id est ex came virginis salvatorem. Jesus interpretatur salvator sive
salutare. Quia salvator, medicus est, quia salutare, medicina est. Quod Maria
terra sit, testis est Isaias, qui dicit: Aperiatur terra et
germinet salvatorem. Quod de hac terra creatus sit, idem Propheta dicit in
persona Patris: Ego Dominus creavi illum
. Et Apostolus dicit eum factum ex muliere
. Quid ergo mirum si apud ipsam nuit medicamenta sanitatum, quae hortus est
aromatum? Dilectus meus, inquit, descendit in hortum suum, id est in uterum meum, ad
areolam aromatum
. Considera Rupem Amatoris et alia loca in honore ipsius dicata, et non
miraberis, si parata fuerit ad medendum, et efficax ad sanandum. Unde in Monte
Pessulano, ubi fons est artis physicae, tantas operatur sanitates in quadam sua
ecclesia, ut medici gratiae invidentes, pauperculis infirmantibus et pro remedio
sanitatum ad se confluentibus dicere soleant: Ite ad ecclesiam sanctae Mariae,
deferte ei lumen, et recipietis sanitatem. Et cum hoc yronice dicant, pauperes ab
eis passi repulsam, ad ipsam confugiunt, et sanantur. Numquid non vides quam
celerem sanitatem consequantur febricitantes, ieiunium trium sabbatorum usque post solis occasum ipsi voventes?
NOVICIUS: Video et admiror.
MONACHUS
: Considera yconam eius in Sardanay, quae in carnem versa oleum
sine cessatione stillat. Huius rei testes innumerabiles sunt, qui de eodem loco in
instanti venientes, oleum quod in oculis ipsorum de eadem sacra imagine receptum
est, tam nobis quam ceteris
religiosis distribuerunt. In quibusdam vero ampullis te teste idem oleum incipit
incarnari. Quod virtus nominis Mariae daemones fuget, praesto sont exempla.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1856 : Eczema, monk cured of. A monk is cured of eczema by the Virgin. CHeist-VII #24 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- VI, 62.
- Major J., 1611. Magnum speculum exemplorum, Douai. Beata Maria Virgo, 18.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 33-34..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018778 Dialogus miraculorum: VII, 20, 4
- TE018779 Dialogus miraculorum: VII, 21, 1
- TE018780 Dialogus miraculorum: VII, 21, 2
- TE018781 Dialogus miraculorum: VII, 22,
- TE018782 Dialogus miraculorum: VII, 23
- TE018783 Dialogus miraculorum: VII, 24
- TE018784 Dialogus miraculorum: VII, 26
- TE018785 Dialogus miraculorum: VII, 27
- TE018786 Dialogus miraculorum: VII, 28
- TE018787 Dialogus miraculorum: VII, 29
- TE018788 Dialogus miraculorum: VII, 30
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.