Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 29
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
- CuréPriestPfarrercuraCurato
- Salve reginaSalve reginaSalve ReginaSalve reginaSalve regina
- RecluseRecluseInkluseReclusaReclusa
- oragethunderstormSturmtormentatempesta
- EgliseChurchKircheIglesiaChiesa
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- ApparitionApparitionErscheinungApariciónApparizione
- PeurFearAngstMiedoPaura
- thunder tonnerre Donnertruenotuono
- récompenserewardBelohnungrecompensaricompensa
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIX De sacerdote de Polege, cui sancta Maria apparens timores tonitruorum temperavit.
In Polege villa Dioecesis Treverensis
sacerdos quidam parochiam regit, vir secundum suam possibilitatem multae
hospitalitatis, atque laudandae castitatis. Adhuc enim corpore virgo est. Die
quadam quendam ex conversis nostris hospitio
recipiens, ait ad illum: Ordinem vestrum plurimum diligo, quia multum boni mihi
contigit per eum. Antiphonam illam gloriosam, scilicet, Salve
regina misericordiae, ab illo habeo, et quid mihi propter illam
contigerit, ad aedificationem vobis enarrabo. Ad omnes horas meas illam dicere
consuevi. Cum die quadam campum brevem transirem, quandam visitare inclusam, iuxta
ecclesiam solitariam habitantem, orta sunt tonitrua tam valida, ut ictus ictui
succedens, vires ambulandi mihi adimerent.
Veniens tandem cum multo labore simul ac timore ad
ecclesiam, ipsam intravi, et coram altari me prosternens, pro ipsa tempestate
Dominam nostram interpellavi. Et ecce matrona virginei vultus magnique decoris de
altari ad me veniens, cum admirarer quaenam esse, illa prior me aHocuta est dicens
: Quia antiphonam, Salve regina misericordiae, libenter ac
frequenter decantas, nunquam tonitrua neque fulmina, quorum timore
saepius affligeris, te laedent. Sicque ad altare rediens, in oculis meis
disparuit. Et statim intellexi, quia ipsa esset clemens illa, pia ac dulcis Maria.
Ab illa enim hora usque hodie a timore praedicto tempestatum, quo nimis
afficiebar, meritis beatae Virginis liberatus sum.
NOVICIUS: Quantum ex hac
visione colligo, videtur quod in sequentiis, cantilenis et hymnis aliisque
cantibus in eius honore dictatis, plurimum delectetur.
MONACHUS: Hoc certum est,
si tamen humiliter et devote eis
laudetur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4855 : Thunderstorm, fear of. The Virgin appeared to a priest to allay his fear of a thunderstorm. CHeist-VII #29; H360 # 111. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 38-39..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018782 Dialogus miraculorum: VII, 23
- TE018783 Dialogus miraculorum: VII, 24
- TE018784 Dialogus miraculorum: VII, 26
- TE018785 Dialogus miraculorum: VII, 27
- TE018786 Dialogus miraculorum: VII, 28
- TE018787 Dialogus miraculorum: VII, 29
- TE018788 Dialogus miraculorum: VII, 30
- TE018789 Dialogus miraculorum: VII, 31
- TE018790 Dialogus miraculorum: VII, 32
- TE018791 Dialogus miraculorum: VII, 33
- TE018792 Dialogus miraculorum: VII, 34
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.