Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 13, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: a quodam eius confratre familiarissimo cognovi.
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIII De Petro monacho de Claustro.
Fuerat in praedicto Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, iuvenis quidam bonae indolis et laudabilis admodum conversationis, Petrus nomine, de Confluentia oriundus, cui creberrimas Dominus Deus fecit consolationes. Quaedam ex his quae de illo dicturus sum, superius tibi recitavi; quae idcirco replicare dignum duxi, quia postea eadem plenius et verius a quodam eius confratre familiarissimo cognovi. Nam audivit aliquotiens voces psallentium in sublimi. - Quadam etiam vice cum ministraturus domino Karolo Abbati quondam Vilariensi, confessionem dixisset, et absolutionem de more devotius acciperet, audivit vocem de coelo dicentem sibi: Dimissa sunt omnia peccata tua. - Alio etiam tempore cum sacristae missam celebraturo ipse astaret, et lampas extincta fuisset, lumen aliunde afferre volens, sed angustia temporis praeoccupatus non valens, flatu lampadem reaccendit. - Sane huic iuveni studium erat, semel in die adminus revolvere et recitare sibi sanctissima et dulcissima passionis Christi improperia, gratiarum spiritualium efficacissima incitamenta. In quo studio tantam per dimidium circiter annum difficultatem passus est, ut quasi non sibi valere hulusmodi meditationes arbitrari debuisset. Tandem cum perstitisset pulsans, et illatas sibi iniurias et difficultates indefessus effregisset, secreta illa Christi violenter intravit, ac deinceps sine difficultate, et quasi ad manum paratis quotidie epulis, meditationibus illis suavissimis cum magna iocunditate usus est. In canone quoque non magnopere curabat orare, sed de passione Christi meditabatur. - Habebat item in desiderio et tam humiliter quam vehementer optabat revelari sibi divinitus aliqua imagine vultum Salvatoris, ut cum meditari debuisset, ad eundem vultum, quasi conspectum et bene cognitum, facilius intuitum mentis imaginarie dirigere posset. Et Dominus qui hoc ei inspiravit desiderium, non fraudavit eum a desiderio suo. Laborabat ergo mirabili ac multiplici luxuriantis carnis molestia, diabolo interitum, sed Domino profectum ei de tentationibus ordinante. Unde cum quodam tempore in angulo chori conversorum diutius et devotius orationi incubuisset, divinum implorans auxilium, ne sineretur labi in peccatum, post horam surrexit, et recessit. Siquidem in memoriam ei venit, quod aliud quid agere habebat ex praecepto. Ascendens igitur per stalla, transitum habuit per ante altare infirmorum et conversorum. Ubi cum pervenisset, veniam celeriter accepturus coram altari, et abcessurus, sub lampade se humiliavit; et ecce ibi Dominus Jesus stans ante eum, vel potius quasi pendens in cruce. Qui piissima brachia sua abstrahens a cruce, servum suum amplexatus est, et tanquam praecordialem sibi, in signum mutuae familiaritatis, eum ad pectus suum attrahendo strinxit, tentationesque illius validissimas stringendo compescuit. Sane cum terrae procumberet, optime sui compos erat; sed felici illa visione ita a sensu suo abstractus et ita dulciter affectus est, ut non plene scire potuerit, utrum corporeis oculis, an solo spiritu revelationem illam recepisset. Attamen cum multas tam ante quam postea consolationes acceperit, hoc tamen fatetur, quod ista supergressa est universas. Tantam siquidem acceperat gratiam lacrimarum a Domino, ut infra matutinas vix aliqua hora oculi eius siccarentur. Huius rei testis sum ego, qui iuxta illum ad psalmodiam stabam aliquanto tempore. Ita enim fervebat in Christi passione, ut spe martyrii Theodericum Episcopum Livoniae sequeretur, sine Abbatis sui permissione. Acceperat ille auctoritatem a domino Papa Innocentio, secum ducere omnes qui ire vellent ad propagandam vineam Domini Sabaoth in populo barbaro. Adhuc vir Dei vivit, et ex praecepto Abbatis sui parochiam in Livonia regit, ubi praedicat et baptizat, multosque tam verbo quam exemplo aedificat et in fide confirmat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 92..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018806 Dialogus miraculorum: VIII, 10
- TE018807 Dialogus miraculorum: VIII, 11, 1
- TE018808 Dialogus miraculorum: VIII, 11, 2
- TE018809 Dialogus miraculorum: VIII, 11, 3
- TE018810 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 1
- TE018811 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 2
- TE018812 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 3
- TE018813 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 4
- TE018814 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 5
- TE018815 Dialogus miraculorum: VIII, 14
- TE018816 Dialogus miraculorum: VIII, 15
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.