Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXXVIII.Homil. II. p. 5. Vila domini Walteri de Birbech.
Igitur Walterus de Birbech villa oriundus exstitit, vir dives ac potens et nobilis valde, consanguineus
Henrici Ducis Lovaniae. Qui cum esset militiae saeculari adhuc aetate florens
deditus, et in ea strenuus satis atque nominatus, Dominam nostram sanctam Dei
Genitricem semperque Virginem Mariam ab ipsa pueritia coepit invocare, et ex
intimo cordis affectu diligere, atque ieiuniis, eleemosynis et missarum
celebrationibus honorare. Licet enim corpore deditus esset, ut dictum est,
tornamentis, corde tamen totus erat in obsequio beatae Virginis. - Tempore quodam
cum properaret ad quoddam tornamentum, multos
milites habens in comitatu, venissentque ad
ecclesiam quandam, illos ut missam audire vellent hortabatur. Quod cum recusarent,
moram tantam sibi periculosam esse praetendentes, illis recedentibus ipse mansit,
missam de sancta Maria sibi cantari fecit, et obtulit; sicque socios insecutus
est. Cui cum aliqui de tornamento occurrerent, et hoc ex responsione
illorum cognovisset, subiunxit: Estne adhuc inceptum? Dicentibus illis,
etiam, respondit: Quis fortius ibi facit? Dominus Walterus inquiunt de Birbech,
ipse in ore omnium est, omnibus praefertur et ab omnibus laudatur. Aliis vero
occurrentibus, et similia dicentibus, stupens admirabatur, quidnam hoc
portenderet. Actum est ineffabili pietate beatae Virginis, ut militem devotum in
obsequio suo tardantem, interim in tornamento honoraret, eiusque absentiam
mirabili quadam virtute suppleret. Veniens tamen ad locum, armavit se, et
intravit, sed nihil magni illic egit. Ludo vero expleto, quidam ex militibus
hospitium eius intraverunt, et ut secum mitius agere dignaretur deprecabantur.
Quibus cum diceret: Quae est causa petitioms vestrae? responderunt: Hodie
cepistis nos, et rogamus ut bene nos tractetis. Waltero negante, ac dicente: Ego
vos non cepi; responderunt: In rei veritate nos hodie dextras vobis dedimus, nos
signa vestra militaria ibi vidimus, nos vocem vestram ibi audivimus. Et cognovit
statim hoc actum fuisse gratia beatae Virginis, quam honoraverat in missa.
NOVICIUS: Cum sit mortale peccatum, ire et exercere tornamenta, quomodo beatae
Virgini placere potuerunt oratio et oblatio Walteri?
MONACHUS: Duo ibi
committuntur peccata mortalia, superbia scilicet et inobedientia. Superbia, quia
fit intuitu laudis humanae; inobedientia, quia fit contra prohibitionem
Ecclesiae. Unde in tornamentis occisi, extra cimiteria fidelium sepeliuntur. Cum
autem obsequium praedictae missae Waltero potuisset esse meritorium vitae
aeternae, si factum fuisset in caritate, nunc transivit in mercedem temporalem.
Opera enim bona, id est de genere bonorum, temporaliter remunerantur. Homo etiam per illa, ut quidam ex scripturis
probant, habilem se reddit ad gratiam suscipiciendam. Hoc verum esse, sequens probat exemplum. – Cum alio quodam tempore nundinas illas execrabiles
quaereret, et inter multos stans
milites missam audiret,
sacerdos ut in canone calicem levavit, crucem auream sub eius pede conspexit. Cui annexa fuit cartula, haec continens verba
: Crucem hanc defer ex parte mea, Mariae scilicet matris Christi, amico meo
Waltero militi de Birbech. Quam cum sacerdos legisset, post completionem missae
pulpitum ascendit et clamavit: Estne aliquis hic miles, qui vocetur Walterus de Birbech? Respondentibus
quibusdam, ecce iste est; sacerdos eum scorsum duxit, crucem porrexit, et ubi
illam invenerit, vel quis miserit intimavit. Quam laetus suscipiens, in Hemmenrode
conversus, eam Abbati resignavit. Postea Comitissa Hollandiae, missis honestis
nunciis, eandem crucem sibi dari petivit, et tali
modo obtinuit. Cumque conventus nunciis responderet, non possumus eam dare, nisi
sit voluntas fratris Walteri, sperantes quod non annueret, requisitus de hoc
respondit: Ego nihil proprietatis habeo, penes Abbatem est. Sicque dolentes illam
miserunt. Cuius aurum tanti fulgoris est, ut omne aurum in eius comparatione
pallescat. Quam Comitissa inter reliquias suas reposuit, ea uti non audens.
Considerans Walterus adhuc in saeculo positus, tanta circa se beatae Dei
Genitricis beneficia, in tantum in illius amore accensus est, ut in quadam paupere ecclesia, in eius honore dedicata,
conscio sacerdote, fune collo suo iniecta, servum glebae se illi super altare offerret, solvens
singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt.
Et quia propter honorem Reginae coelestis se tam valde humiliavit, ipsa suum dilectum etiam glorificavit. - Solitus erat in vigiliis omnium
sollemnitatum beatae Virginis ieiunare in
pane et aqua, et saepe etiam in sextis feriis, ob reverentiam sabbati. Die quadam
servus ieiunanti vas parvulum fictile cum aqua
obtulit, quam in eius manibus divina virtus in vinum optimum convertit. Qui cum
gustasset aquam vinum factam, servum secrete
vocavit et arguit, dicens sibi vinum pro aqua ministratum. Quod cum ille negasset,
asserens se hausisse aquam de situla, vas recepit, et effudit, sicque aqua
purissima impleta, ut securus esset,
praegustavit, et obtulit. De quo cum gustasset,
sicut prius vinum invenit, et mox servo iratus sic ait: Ut quid mihi illudis en
secundo, vinum pro aqua mihi offerendo? Ad quod verbum stupens
servus, cum iuramentis maximis negavit. Tunc primum intelligens ex multa
misericordia Dei Genitricis hoc miraculum circa se gestum, eundem servum
adiuravit, ne illud unquam alicui hominum quoad viveret, manifestaret. Ex quo
colligitur quod non cupidus erat inanis gloriae. Servus vero tanti particeps
miraculi, frater est Arnoldus, qui cum eo venit ad ordinem, vir sanctus et multum
ordinatus, et in monte Stromberg sepultus. Antequam moreretur, idem miraculum ad
Dei gloriam publicavit, timens de thesauro occultato post mortem reddere rationem.
- Audiens saepedictus Walterus ordinem Cisterciensem beatae Virgini dedicatum,
omnia quae sunt huius mundi, divitias videlicet, honores et amicos, ob illius
amorem reliquit, et in Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, cuius fama
tunc temporis, sicut et hodie, clarissima fuit, habitum regularem suscepit. In quo
coenobio quam humiliter sit conversatus, quam fervens fuerit et obediens, et in
obsequio beatae Virginis devotus, testes sunt omnes monachi eiusdem monasterii.
Psalterium vero, hymnos, cantica et alias de Domina nostra orationes plurimas in
probatione didicerat, quae omnia studiosissime frequentavit. Missae quotidianae
Dominae nostrae semper interesse voluit; quicquid pene loquebatur, aedificatorium
fuit. – Quia non solum verbis et aspectu, imo etiam odore famae eius multi
aedificabantur, magister hospitum creatus est. Tempore quodam ductus est ad
monasterium spe curationis quidam obsessus, et in hospitio receptus. Erat enim
rusticus dives satis ac notus. Qui cum nullo remedio posset sanari, non reliquiis
sanctorum, non orationibus monachorum, saepedictus Walterus auctoritate officii
frequenter eum visitans, orationes et rithmos quos habebat, de Domina nostra conscriptos, super caput hominis legit, sacras picturas ostendit, per
quae omnia daemonem ut exiret adiuravit. Die quadam cum psalterium super obsessi
caput posuisset, obsidens clamans et furens, in tantum hominem a quo exire
cogebatur, turbavit et allisit, ut cadens in terram mortuus diceretur. [p. 53]
Post horam ad se reversus surrexit, a diabolo se liberatum clamitans. Conversas
vero qui curationi huic interfuit, et rusticum furentem servavit, ista mihi
recitavit. Vadens ille sanus in domum suam, post aliquantulum temporis rediit,
gratias agens beatae Virgini eiusque servo suo curatori, hoc verbum audiente
conventu adiiciens: Si nihil esset amplius reliquiarum in monasterio isto,
praeter hunc sanctum virum cuius meritis curatus sum, toti loto sufficere deberet.
NOVICIUS: Magna sunt quae dicis.
MONACHUS: Non solum daemones, sed et bruta
animalia illius sanctitati obediebant. Erat monasterio poledrus pulcherrimus, et
tanti valoris, ut tam Episcopus Treverensis quam Dux Lotharingiae quadraginta ut
puto marcas argenti offerrent pro illo. Species
enim optimi dextrarii in eodem erat poledro. Timens conventus alterum offendere,
si uni venderetur, per dominum Walterum duobus adhibitis conversis, eundem equum
Comiti Hollandiae gratis transmisit. Venientibus eis in
quendam saltum, poledrus equitiam, id est gregem equarum, de longe pascere
conspexit. Qui statim hinniens atque lasciviens, ex ducentium manibus se excussit,
et cursu velocissimo ad equitiam properavit. Quem cum conversi insequerentur,
fugiente equitia, magis poledrus ab eis elongabatur. Quibus frustrato labore
reversis, ait Walterus: Procedamus, equus iste perditus est, nisi sancta Maria
illum nobis redonet. Vix ad duo milliaria
processerant, et ecce poledrus velociter recurrens, qui nondum satis domitus fuit,
velut ovis mansueta ductorum suorum manibus
colla subiecit. - Quia notus erat nobilibus terrae, et ab eis tum propter
sanguinis nobilitatem, tum propter vitae sanctitatem venerabatur, saepe pro
monasterii necessitatibus contra voluntatem suam
emittebatur. Tempore quodam descendens cum nave domus
quae vinum portabat, cum Zelandiam venissent, orta tempestas maxima omnes terruit,
et navem inclinavit.
Accessit periculum periculo. Praedones ad eos remigantes, navim
depraedari conati sunt. Et ecce iusto Dei iudicio duo vasa, vi ventorum eiecta, naviculam subverterunt,
ipsosque praedones in profundum dimerserunt. Acta sunt haec in vigilia sancti Nycholai post mediam noctem.
Singuli vitae suae timentes, Deo supplicabant. Ipse vero vir beatus de gurgustio
navis egrediens, servo suo seorsum ducto confessionem fecit, et intravit. Deinde
imagine sanctae Dei Genitricis eburnea, quam semper penes se habebat, coram se
posita, ante illam se prostravit, et oravit, atque in ipsa oratione leniter obdormivit. Statimque visum est ei quod dominum
Arnoldum in Claustro, virum sanctum et probatae vitae, tempore psalmodiae
cytharizare audiret; sicque ex ipsa dulcedine vocis expergefactus est.
Erat enim tempus matutinarum. Intelligens protinus
quod vir iustus eadem hora pro ipsis oraret, laetus exivit, omnesque consolans his
verbis ait: Nolite timere, nullum nobis periculum nocere poterit, dominum
Arnoldum de sancto Severino monachum nostrum audivi cytharizantem. Mox virtute
divina et meritis beatae Virginis quam invocaverat, et iam dicti Arnoldi,
tempestas sedata est. Haec cum relata fuissent domino Hermanno Priori, nunc Abbati
Loci sanctae Mariae, statim dominum Arnoldum horum prorsus inscium vocavit, et
quid in nocte sancti Nycholai infra matutinas cogitaverit, vel quid ibi egerit
interrogavit. Cui ille respondit: Credite mihi, ego cytharizavi ibi. Quali modo?
inquit. Et ille: Quando non possum habere devotionem, sub cuculla digitos ad
similitudinem cytharizantis moveo, et cordas corde tango, sicque mentis torporem
ad devotionem excito. Et miratus est Prior nimis, audiens haec. Quia vir
litteratus est, puto exemplo Helisei hoc eum facere,
in quo ad vocem psalterii excitatus est spiritus prophetiae. - Ut enim taceam de fratribus, tantae fuit compassionis circa
pauperes, ut in via directus, petentes praeveniret, ex nummis sibi ad expensas
datis illis porrigens. Cum die quadam scholaris nudipes illi
occurreret, et frigus esset, stare eum fecit, et descendit, calciosque extractos
illi tribuit, et novis quos in sacco habebat reindutis, equum ascendit et abiit.
Haec me praesente facta sunt. Discordantes concordabat, inobedientes exorabat, iracundos et impatientes ad cor
saepius revocavit, tentatos exemplis plurimis quae semper ad manum habebat,
alleviavit. Hinc est quod tempore quodam, cum de
quodam verbo conferrem cum illo, in partem me traxit, et ait: Et ego magnas
carnis meae patior tentationes. Ut aliis posset mederi, proprias infirmitates
illis non erubuit confiteri. - Requisitus die quadam a praedicto Priore, sicut
ipse mihi retulit, quid in mensa cogitaret, eo quod non intelligeret lectionem,
respondit: Ego habeo ibi lectionem meam. Quando manducare incipio, qualiter pro
me Dei filius sit ab angelo nunciatus, et in
utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, mente retracto; sicque primum folium
verto. Deinde cogito, quomodo angelis
concinentibus sit natus, et pannis vilibus involutus, in praesepio reclinatus; et
ecce perlectum est folium secundum. In hunc modum transcurro circumcisionem,
adventum Magorum, oblationem eius in templo,
baptismum, et ieiunium, passionem, et resurrectionem, ascensionem, et sancti
Spiritus adventum, extremumque iudicium. Talis est lectio mea quotidiana, cuius
finis, finis est prandii. Quod in tali libro comedens legerit, testabantur
lacrimae quas in mensa fudit. Plus
enim delectabatur in sanctis meditationibus, quam in genuflexionibus, per quas
spiritus contemplantis impeditur. Non multas ut dixi in oratione venias petivit,
sed stans, vel super genua iacens erecto vulto
coelos respicere consuevit. - Antequam Deus eum vocaret de hoc mundo, cuidam
monacho mirifica quaedam visio revelata est de illo. Existente eo in Vilari, quae domus est ordinis
Cisterciensis, cum Abbate suo domino Eustachio, cum dies esset Dominica, totum
conventum idem Abbas post coenam convocari fecit. Quod cum factum fuisset, et ipse
diceret: Suntne fratres nostri modo hic omnes? responsum est ei: Omnes domine,
exceptis duobus iuvenibus, qui de Francia hospites huc missi sunt,
qui studiosi sunt valde circa silentium, maxime diebus quibus communicant. Secundo
vero ex parte eius vocati, cum venissent, et eis Abbas moram improperaret, humiliter se excusantes, consederunt.
Sequenti die conventus a labore rediens, et ante portam facto primo signo nonae,
secundum exspectans, senior ex eis cum stans super fossorium suum se reclinaret,
et nonam de Domina nostra diceret, sic stando leniter obdormivit. Et ecce ipsam
Dei Genitricem, diversorum ordinum personis stipatam, in mira claritate inter se
et portam transire conspexit. A qua cum minime quasi ignotus respiceretur neque
vocaretur, tristis ait intra se: Heu mihi misero, quare me non vocat? Quae cum
paululum processisset, miserta illius, monachum familiarius sibi adhaerentem
remisit dicens: Voca monachum illum. Quem cum reversus vocaret et diceret: Veni,
Domina nostra vocat te; prae gaudio expergefactus est. Intrans, et dominum
Walterum considerans, dicebat intra se: Simillimus est monachus iste monacho, per
quem hodie Domina nostra in somnis vocavit me, nisi quod cuculla illius grisea,
huius autem alba est. Et recitavit visionem socio suo. Sequenti die cum dominus
Abbas et Walterus essent recessuri, et ab eis praedicti iuvenes ad portam vocati,
Walterusque in sua grisea cuculla staret, alba quae sibi fuerat accommodata
deposita, ait monachus socio: Revera, iste est monachus qui vocavit me, vestem
cognosco, de persona non dubito. Post dies paucos idem Walterus coepit infirmari,
qui fide et caritate plenus, confessus atque contritus, beata Dei Genitrice se
vocante, de tenebris transivit ad lucem, de fide ad speciem, de labore ad requiem, de merito ad praemium, de mundo ad patriam.
Ad quam nos perducat ipse Dei filius
Dominus noster Jesus Christus ex Maria Virgine natus, qui est via in exemplo,
veritas in promisso vita in praemio. Amen. Monachus vero Vilariensis et ipso
vocatus, sicut ei fuerat praeostensum, paucis diebus interpositis migravit ad
Dominum. Haec mihi relata sont a praedicto Abbate Eustachio. - Ut autem ostenderet
Dominus quanti apud ipsum esset meriti matris suae dilectus, signis post mortem
illum glorificavit. Eodem tempore Winemarus de Aldindorp, miles dives
et honestus, lecto totus paralyticus decubuit. Audiens hominem Dei unice sibi
dilectum ad Dominum migrasse, mox nuncium ad Claustrum misit, per quem sibi
defuncti coturnos transmitti supplicavit. Missi sunt ei novi, et mox remissi, eo
quod intellexisset eos domini Walteri non fuisse. Mox per eundem nuncium boti viri
Dei satis veteres mittuntur, quos infirmus cum fide ac devotione suscipiens,
statim ut manus praemortuas imposuit, beneficium ex eis sensit. Simile actum est in pedibus. Ab illa enim hora
coepit manus levare et pedes erigere, et totius corporis vires, sensim tamen,
recipere. Eadem vero calciamenta ob amorem beati viri, et concessum sibi per illa
beneficium, in tantum venerabatur, ut in castro suo capellam aedificaret, atque
eosdem coturnos eius altario ligneo, Abbate
nostro praesente, includeret. - Alius quidam miles periculosum habens apostema in
pectore, audiens per praedictos calcios tantam in Winemaro virtutem factam, unum
sibi transmitti petivit, per quem, mox ut ulceris locum tetigit, plene convaluit.
NOVICIUS: Satis mihi iam fateor probatum, quod beata Maria diligentes se diligat
et honoret.
MONACHUS: Non solum suos dilectores ac dilectos ad vitam ducit aeternam, imo frequenter illos etiam
ad honores provehit temporales.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4925 : Tournament and knight. A knight, who stopped to honor the Virgin, was victorious in a tournament. (See also: 2940). Alpha # 462; CHeist-VII #38; H360 # 115, H367 # 24, H387 # 241 (Spec. Laic.), H389 # 267 (Spec. Laic.), H557 # 226, H593 # 122; Recull # 403; S.T.: V41.2.– de Vooys, p. 78, p. 123; Toldo, Archiv., CXVIII, p. 70; Ward II, 662. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Maggioni Giovanni Paolo (éd.), 1998. Iacopo da Varazze, Legenda aurea, Firenze, SISMEL-Ed. del Galluzzo, vols. 2. 127, vol. 2, p. 908..
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 470.
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. 720.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 49-50..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018848 Dialogus miraculorum: IX, 5
- TE018849 Dialogus miraculorum: IX, 6
- TE018850 Dialogus miraculorum: IX, 7
- TE018851 Dialogus miraculorum: IX, 8
- TE018852 Dialogus miraculorum: VII, 37, 3
- TE018853 Dialogus miraculorum: VII, 38, 1
- TE018854 Dialogus miraculorum: VII, 38, 2
- TE018855 Dialogus miraculorum: VII, 38, 3
- TE018856 Dialogus miraculorum: VII, 38, 4
- TE018857 Dialogus miraculorum: VII, 38, 5
- TE018858 Dialogus miraculorum: VII, 38, 6
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.