Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LI De Hermanno converso, pro quo defatigato sancta Maria horam decantavit, et fluem praedixit.
In Claustro, quod vulgari nomine Hemmenrode dicitur, convenus quidam fuit vocabulo
Hermannus, nemorali aratro cuiusdam grangiae deputatus. Erat autem sincerissimae
vitae, et multas a Domino consolationes secreto percipiebat, ex quibus perpaucae
ad nostram pervenerunt notitiam. Is in officio suo habebat inter alios boves
iuvencum ferocem ac superbum, quem ad opus vix aut
nullatenus sine magno labore adducebat. Hunc ergo cum vice quadam iugo vellet
colligare, et modis omnibus recalcitrantem nequiret compescere, commotus animo in
silvam divertit, et fustem ad rebellem taurum feriendum incidit. Cui minaciter cum
vecte venienti, nescio quo spiritu ductus taurus occurrit, pedibusque eius
prostratus, licet non verbis, gestu tamen humiliati corporis veniam flagitavit.
Quo viso vir Dei placatus, ait: Misericordiam quaeris, misericordiam tibi non denegabo.
Surge, et cave ne me de cetero inquietes. Ab illa autem die taurus idem omnem
deposuit feritatem, adeo ut in gratia mansuetudinis nullo coniugalium suorum
inveniretur inferior. - Isdem frater alio tempore
cum diurnis laboribus fatigatus, post
completorium pausaturus in suo se stratu collocasset, subito recordatus est quod
ipsa die unam horam, quam decantare solebat in honore beatae Virginis, prae
instantia occupationis distulerat, et dilatam oblivione interveniente
neglexerat. Exiliit ergo de stratu suo, ut quod neglexerat, vel tunc suppleret. Sed eius
miserata labores Domina mundi, repente astitit ei, imperans ut quiesceret, et ipsa
pro eo horam neglectam supplere deberet. - Quando autem Dominus Deus iustam
laboribus eius remunerationem reddere decrevit, immisit ei
infirmitatem corporis, sed animi gaudium et consolationem spiritus non subtraxit.
Igitur cum per aliquot dies aegrotasset, venit Abbas Gisilbertus tam eum quam
ceteros infirmos visitare. Cui cum diceret: Non erubescis frater Hermanne,
quod frater Godefridus erit prior tuus in regno
coelorum? demonstrato quodam converso ibidem infirmo, qui triennium vix
perfecerat in ordine; respondit: Non domine, sed quicquid boni ei Deus facere
voluerit, bene cupio ei. Dixit ei Abbas: O tu
semper rides. Facies enim eius naturaliter quasi ad ridendum disposita erat. Habe
licentiam eundi ad chorum et ad opus tuum. Respondit: Ego ibo quo Deus voluerit. Et quo, inquit, ibis? Respondit: Ad
regnum coelorum. Quando ergo, ait, morieris? At ille: Post biduum. Nam et tertia
post hanc diem incipiente missa hic ero, et incipiente Evangelio hic adhuc ero,
sed antequam finiatur, in regno coelorum ero. Et videtur mihi hoc triduum
prolixius esse, et amplius me gravat, quam totum tempus vitae meae, quod feci
super terram. Unde, inquit, ista nosti? Respondit ille: Beata Virgo Domina
nostra hic fuit, et consolata est me. Sed et ego raptus sum in coelum, ubi etiam
videre merui beatitudinem, quam Deo largiente habiturus sum. Ab illo ergo die
frequentissime eum Abbas visitavit. Jam advenerat dies tertia, et instante hora
missae accessit ad eum felicis memoriae frater Theodericus de Cellario, minister
eius, et dixit: Frater Hermann, poterone ego ire ad missam? Erat enim dies Quadragesimae. Qui ait: Non. Sinite alios ire,
vos autem manete mecum, et praeparate aquam calidam, unde lavari debeam. Et post
paululum: Sternite mattam, et advocate duos fratres, qui vos adiuvent,
tempus est migrandi. Pulsata igitur tabula
circa principium Evangelii, conventus accurrit, et ipse Abbas inter primos; sicque sancta illa
anima sicut praedixerat ante finem Evangelii soluta est.
NOVICIUS: Non miror si
iustus iste desideravit mortem, quem auctrix
vitae consolata est ante mortem.
MONACHUS: Non solum praesentia eius infirmis dat
fiduciam moriendi, sed etiam morientibus risum excitat, qui signum est magnae
laetitiae.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 71..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018872 Dialogus miraculorum: VII, 46, 2
- TE018873 Dialogus miraculorum: VII, 47
- TE018874 Dialogus miraculorum: VII, 48
- TE018875 Dialogus miraculorum: VII, 49
- TE018876 Dialogus miraculorum: VII, 50
- TE018877 Dialogus miraculorum: VII, 51, 1
- TE018878 Dialogus miraculorum: VII, 51, 2
- TE018879 Dialogus miraculorum: VII, 51, 3
- TE018880 Dialogus miraculorum: VII, 52
- TE018881 Dialogus miraculorum: VII, 53
- TE018882 Dialogus miraculorum: VII, 54
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.