Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 54
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : sicut ab eius abbate didici.
Eberbach est une abbaye cistercienne en Allemagne, près d´Eltville, fondée en 1136 par Saint Bernard de Clairvaux.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LIV Item de Warnero monacho, cui in extremis subvenit, cum a daemonibus terreretur.
Circa hoc triennium monachus quidam Warnerus nomine in Eberbacho defunctus est,
aetate quidem adolescens, et imberbis, sed mente canus. Hic cum ante
horam exitus sui, sicut ab eius Abbate didici, daemones circa se videret, illorum
importunitate valde turbatus, clamare coepit: Sancta Maria, libera me ab istis
vilissimis, crebrius hoc repetens. Audientes huiusmodi clamorem, hi qui circa eum
erant satis mirabantur, scientes eum esse taciturnum, et vix ad interrogata
respondere. Postmodum respirans et inclinans,
ait: Beneveniat carissima Domina mea, beneveniat. Moxque manum contra daemones
levans, et eis insultans, subiunxit: Modo iacete vos ibi, modo iacete vos ibi.
Sicque post modicum, placido vultu
exspiravit, angelis gaudium faciens in coelo, sed non modicum dolorem fratribus in
monasterio. Fuerat enim adolescens bonus et disciplinatus, virgo corpore et mente.
Nec dubitandum est, quin in adventu Reginae coeli, omnis illa turba spirituum
malignorum impulsa sit et deiecta, sicut in ortu solis nebula dispergitur
matutina.
NOVICIUS: Si Domina nostra clementissima, in morte peccatoris, sicut
supra dictum est capitulo nono, sola sua misericordia daemonum cachinnos
compescuit, non miror si in obitu huius iusti terrores illorum indebitos
repressit.
MONACHUS: Bene sentis. Dignum erat, ut mater totius castitatis etiam
ante mortem in suo famulo tam iocunda visitatione remuneraret virtutem
virginitatis. Nec hoc miror de perfecto monacho, cum ob eandem virtutem noverim
suam praesentiam cuidam saeculari clerico morienti Dei Genitricem exhibuisse.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #5137 : Virgin, Blessed, saves dying monk from demons. CHeist-VII #54; EdeB # 125.– de Vooys, p. 264. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 73-74..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018877 Dialogus miraculorum: VII, 51, 1
- TE018878 Dialogus miraculorum: VII, 51, 2
- TE018879 Dialogus miraculorum: VII, 51, 3
- TE018880 Dialogus miraculorum: VII, 52
- TE018881 Dialogus miraculorum: VII, 53
- TE018882 Dialogus miraculorum: VII, 54
- TE018883 Dialogus miraculorum: VII, 55
- TE018884 Dialogus miraculorum: VII, 56
- TE018885 Dialogus miraculorum: VII, 57
- TE018886 Dialogus miraculorum: VII, 58
- TE018887 Dialogus miraculorum: VII, 59
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.