Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 53
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec [le prêtre] mihi ore suo retulit.
- MarchandMerchantKaufmannMercaderMercante
- Jean BaptisteJohn the BaptistJohannes der TäuferJuan BautistaGiovanni Battista
- reliquerelicReliquiereliquiareliquia
- prostituéeprostituteHureprostitutaprostituta
- Terre sainteHoly Landdas Heilige LandTierra SantaTerra santa
- maisonhouseHauscasacasa
- ArgentMoneyGeldDineroDenaro
- EgliseChurchKircheIglesiaChiesa
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- PrêtrePriestPriesterSacerdotePrete
- brasarmArmbrazobraccio
- IncendieArsonBrandIncendioIncendio
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LIII De mercatore cui meretrix vendidit brachium sancti Johannis Baptistae.
Non est diu quod quidam mercator terrae nostrae mare transiens, cum brachium
sancti Johannis Baptistae in eius hospitali vidisset, et desiderasset, intelligens
custodem reliquiarum quandam procari feminam, sciensque nil esse quod mulieres
huiusmodi a viris nequeant extorquere, accersiens illam ait: Si feceris me habere reliquias sancti Johannis Baptistae
quod est penes custodiam amasii tui, centum
quadraginta libras argenti tibi tradam. Illa oblatam pecuniam sitiens,
hospitalario consensum praebere recusavit, donec sacrum brachium obtineret. Quod
statim negotiatori tradidit, et praedictum pondus argenti recepit. Cernis quantum
ludibrium? Sicut olim caput sancti Johannis ab Herode pro mercede saltationis
traditum est lascivae puellae, et ab illa datum matri adulterae, ita hoc tempore
brachium eiusdem datum est pro munere fornicationis ab hospitalario non minus
Herode malo, turpi feminae, et ab illa venditum mercatori. Quod ille non terrae
sicut Herodias, sed purpura involvens, ad ultimum pene terrae fugit, et ad
civitatem Gruningen quae sita est in introitu Frisiae pervenit. Domum in ea
comparavit, et in quadam eius columna brachium occultans, valde ditescere coepit.
Die quadam sedente eo in taberna, cum ei quidam diceret: Ecce civitas concrematur, et iam incendium appropinquat
domui tuae; ille respondit: Domui meae non timeo, bonum ibi reliqui custodem. Surrexit tamen, et domum intravit, in qua dum
columnam immotam considerasset, ad tabernam rediit, mirantibus cunctis quaenam
esset causa tantae securitatis. Interrogatus de custode domus suae,
cum per ambages respondisset, et hoc ipsum concives notare intellexisset, timens
ne forte sibi vim inferrent, brachium extrahens cuidam inclusae custodiendum
commisit. Quae secretum celare nesciens, cuidam depositum prodidit, et elle
civibus. Qui statim reliquias tollentes, et ad ecclesiam deportantes, depositori
cum lacrimis sua repetenti, durius responderunt. Quem cum interrogassent cuius
sancti essent reliquiae, se nomen nescire dixit, nolens eis illas prodere. Ex
dolore tamen civitatem deserens, et pauperiem incurrens, non multo post infirmatus
est gravissime. Qui cum more timeret, cuius
essent reliquiae, et quomodo illas obtinuisset, confessori suo patefecit. Quod ubi
compertum est civibus, thecam argenteam et deauratam, gemmisque pretiosis ornatam,
ad similitudinem brachii fecerunt, in ea reliquias reponentes. Ego ante hoc
biennium idem brachium vidi, et est pelle et carne vestitum. Vide ibi et crucem
parvam auream reliquiis refertam, Frederici Imperatoris, quae praedicto homini cum
brachio data fuerat.
NOVICIUS: Cum sancto Johanne sanctorum nemo credatur esse
maior, quid est quod nullum signum legitur in vita sua fecisse?
MONACHUS: Ut
Dominus ostenderet sanctitatem non consistere in signis, sed in bona vita. Post
mortem enim signis claruit innumerabilibus et magnis. Praedicti vero cives
reliquiis sancti Johannis timentes, retro altare fecerunt domunculam ex tabulis
satis firmam, in cuius cacumine noctibus sacerdotem dormire fecerunt. Sub quo
prima nocte sic domus conquassata est, ut pon parvum ei horrorem incuteret;
secunda vero nocte dormientem excussit, in pavimentum illum proiiciens. Cumque
unus ex potentibus de civitate infirmaretur, et Theodericus ecclesiae illius
sacerdos ab illo rogatus, brachium in domum eius detulisset, ac denudasset, tam
brachium quam purpuram cui fuerat involutum, reperit recenti sanguine infectum.
Haec mihi ore suo retulit. Sacerdos ab eodem brachio modicum carnis
praecidens, cum illam in manu occulte
deferret, tantum sensit ardorem ex eo, ac si ignitum
carbonem portaret. Multa siquidem signa ac sanitates per easdem reliquias in illa
fiunt civitate, meritis sancti Johannis Baptistae.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2460 : Harlot sells relic. A merchant buys the arm of St. John the Baptist from a harlot. This relic brings him good fortune. CHeist-VIII #53; ML # 96; S.T.: V141. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 125-126..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018887 Dialogus miraculorum: VII, 59
- TE018888 Dialogus miraculorum: VIII, 49
- TE018889 Dialogus miraculorum: VIII, 50
- TE018890 Dialogus miraculorum: VIII, 51
- TE018891 Dialogus miraculorum: VIII, 52
- TE018892 Dialogus miraculorum: VIII, 53
- TE018893 Dialogus miraculorum: VIII, 54
- TE018894 Dialogus miraculorum: VIII, 56
- TE018895 Dialogus miraculorum: VIII, 57
- TE018896 Dialogus miraculorum: VIII, 58
- TE018897 Dialogus miraculorum: VIII, 59
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.