Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 61
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
- CologneCologneKölnColoniaColonia
- FemmeWomanFrauMujerDonna
- CoutumeCustomSitteCostumbreconsuetudine
- ciergecandleWachskerzeciriocero
- apôtreapostleApostelapóstolapostolo
- JudasJudasJudasJudasGiuda
- coupblowSchlaggolpecolpo
- choixchoiceWahlelecciónscelta
- paralysieparalysisLähmungparálisisparalisi
- PunitionPunishmentStrafeCastigoPunizione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXI De femina quae sanctum Judam contempsit.
Matrona quaedam specialem Apostolum habere volens, cum eo modo quo supra dictum
est de sancto Andrea, per candelam beatum Judam ut puto extraxisset, irata, retro
altaris cistam candelam cum nomine
iactavit. Volebat enim habere unum de
nominatis Apostolis, ut est sanctus Johan- nes Evangelista, sive
beatus Jacobus. Cui nocte in somnis apparens, dure satis corripuit, conquerens se ab ea contemptum, et post cistam indigne
proiectum. Nec sic quievit, donec verbis additae sunt plagae. Integro enim anno
lecto paralytica decubuit.
NOVICIUS: Licet sic per sortes Apostolos eligere?
MONACHUS: Sorte Mathias Apostolus legitur electus. Non tamen ideo est electus ut aliis anteponeretur, sed ut per eum
duodenarius numerus per Judam diminutus
suppleretur. Puto tamen ab eadem electione
huiusmodi sortes descendisse. Audivi Coloniae quendam litteratum sacerdotem, palam
in ecclesia reprobrare tales electiones. Omnes, inquit, Apostoli aeque sunt
sancti, et idcirco omnes a nobis aeque honorandi. Quod si alicui illorum specialis
honor est exhibendus, beato Petro per quem regio nostra conversa est ad fidem,
illum iudico esse impendendum. Ipsum specialem
Apostolum nobis Christus destinavit. Beatus vero Heribertus et successor eius
Peregrinus Colonienses Archiepiscopi in civitate Colonia omnibus Apostolis unam
ecclesiam conventualem condiderunt, in qua
omnibus simul aequalis honor idemque servitium exhiberetur. Quantum mereantur in
ecclesia eadem Christo eiusque Apostolis digne servientes, ex modico quod
sequitur poteris perpendere.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2847 : Jude, St. rejected. A woman draws for her patron apostle St. Jude (a candle is used for the decision). She rejects him for a better known apostle and is punished. CHeist-VIII #56, CHeist-VIII #61;; H511 # 17 (St. Andrew). (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 133-134..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018894 Dialogus miraculorum: VIII, 56
- TE018895 Dialogus miraculorum: VIII, 57
- TE018896 Dialogus miraculorum: VIII, 58
- TE018897 Dialogus miraculorum: VIII, 59
- TE018898 Dialogus miraculorum: VIII, 60
- TE018899 Dialogus miraculorum: VIII, 61
- TE018900 Dialogus miraculorum: VIII, 62
- TE018901 Dialogus miraculorum: VIII, 63
- TE018902 Dialogus miraculorum: VIII, 65
- TE018903 Dialogus miraculorum: VIII, 66
- TE018904 Dialogus miraculorum: VIII, 67
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.