Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 76
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
L’abbaye bénédictine de Burtscheid située en Allemagne à Burtscheid (Borcette), près d'Aix-la-Chapelle. L’icône en question se trouve aujourd'hui dans le Trésor de l'abbaye de St Jean le Baptiste de Burtscheid (Aix-la-Chapelle).
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXXVI De tabula sancti Nycholai apud Porcetum.
In Porceto monasterio quod iuxta Aquisgrani situm est, tabula cubitalis est,
imaginem beati Pontificis Nycholai ab umbelico et sursum in se repraesentans, quam
beatus Gregorius Regis Graeciae filius et coenobii eiusdem primus Abbas atque
fundator, illuc advexit. Dicitur eadem fuisse ycona, quam barbarus, sicut in
Miraculis sancti Nycholai legitur, tulit, et ad custodiam sui theolonei posuit, cuius occasione ad fidem conversus est,
cum sua perdidisset, et caesa imagine eadem recepisset. Plurimae per eam virtutes
factae sunt, maxime in praegnantibus. Tempore quodam cum ad domum cuiusdam
honestae matronae in partu laborantis fuisset deportata, et contra eam ad parietem
suspensa, ea hora qua partum edidit, ne parientem quasi attenderet,
cunctis qui aderant intuentibus tabula se vertit. Est autem eiusdem imaginis
facies oblonga, et exesa, multae gravitatis et reverentiae. In fronte calvities,
capilli tam capitis quam barbae candidae canifici. Nuper vero monachis
cedentibus, sanctimoniales ordinis nostri
cum tabula locum receperunt.
NOVICIUS: Satis me aedificat humilitas beati huius
confessoris, qui se superius cibatum gloriatur in pane pauperis pastoris.
MONACHUS
: Quis maior Christo qui in iudicio dicturus est: Esurivi, et
dedistis mihi manducare? Nullus.
Quantum vero Christo eiusque beatis confessoribus eleemosyna placent, vel quam
valenter his qui faciunt illam, in periculis succurrant, ex sequenti visione
demonstrabitur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3473 : Nicholas, St., picture of. A picture of St. Nicholas performs miracles especially for pregnant women. CHeist-VIII #76; H455 # 31. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 144-145..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018906 Dialogus miraculorum: VIII, 70
- TE018907 Dialogus miraculorum: VIII, 72
- TE018908 Dialogus miraculorum: VIII, 73
- TE018909 Dialogus miraculorum: VIII, 74
- TE018910 Dialogus miraculorum: VIII, 75
- TE018911 Dialogus miraculorum: VIII, 76
- TE018912 Dialogus miraculorum: VIII, 77
- TE018913 Dialogus miraculorum: VIII, 78
- TE018914 Dialogus miraculorum: VIII, 80
- TE018915 Dialogus miraculorum: VIII, 81
- TE018916 Dialogus miraculorum: VIII, 82
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.