Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 96
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
- ConversLay-brotherLaieConversoConverso
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- VoyageurTravellerReisenderviajeroViaggiatore
- tuniquetunicTunikatúnicatunica
- ceinturebeltGürtelcinturóncintura
- guérisonrecoveryGenesungcuraciónguarigione
- PrieurPriorPriorPriorPriore
- MesseMassMesseMisamessa
- DéfuntDeadVerstobenerDifuntodefunto
- somnolencesomnolenceSchläfrigkeitsomnolenciasonnolenza
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XCVI De viatore prophetici spiritus qui apparuit Henrico converso.
Henricus idem cum grangiae quae Hart dicitur pracesset, et die quadam in Mayo
segetes curtis, orationes suas ruminando, solitarius circuiret, hominem quendam sub arbore, piro scilicet, quae illic in
agro singulariter sita est, contra se stare conspexit. Erat enim decentis
staturae, capillis canus, barba prolixa, tunicam habens talarem et clausam,
scapulare vero latum ultra genua longum, eratque
vultus eius angelicus. Quem cum propius accedens salutasset, dicens, Benedicite
frater; respondit ille, Dominus. Et adiunxit: Quomodo placet tibi ordo tuus
frater? Converso respondente, bene; iterum adiecit: Bene tibi placere debet,
quia nulla vita tantae perfectionis est in Ecclesia Dei. Cuius aspectus cum multam
converso incuteret reverentiam, voleras conversus aliquam ei dare occasionem
petendi aliquid, ait: Cur sic nudis inceditis pedibus? Respondente illo, talis
est consuetudo nostra; subiunxit: Peto ut mihi liceat vobis tiare calcios, et
nobiscum hodie prandeatis. Et recusavit utrumque, dicens: Modicus cibus mihi
sufficit et sociis meis. Cumque aliqua secretius simul tractassent, is qui viator
videbatur, converso alium diem ad eundem locum praefixit. A quo modicum discedens
in plano loco nusquam comparuit. Quo visu Henricus expavit, festinansque ad
Claustrum, Priori suo Hermanno, nunc Abbati in loco sanctae Mariae, quae dicta
sunt vel gesta per ordinem recitavit. Cui ille: Cantus esto frater, quia non omne
verum est quod verum apparet. Mox ut eum videris ex remoto, signabis te, et cum
appropinquaveris ei,
iterum eo vidente signabis te, dicesque, Benedicite. Quod cum fecisset, subrisit
ille dicens: Juste facis signando te, quia non omne verum est quod verum apparet.
Neque hoc ipsum habes a te, sed Prior tuus te docuit. Ego, inquit, illum diligo,
eo quod religiosus sit et amator disciplinae, et quia quotidie orat pro omni Ecclesia et ordine. Quod et verum est. Men- tionem etiam habuit domini Eustachii Abbatis Claustri, et domini Henrici
Abbatis nostri, in illo aliqua corripiens, et in isto plura commendans. Et
recitavit ei omia more Helisei quae in conclavi cum Priore sive aliis fuerat
locutus. Postea cum idem conversus die quadam dicto completorio aliquid obtinere
niteretur a Deo, veniis et lacrimis,
et non profecisset, ille curia clausa, ostioque firmato diligenter oratorii, ad
eum intravit, increpans eum et dicens: Stolide, putas quod vi possis aliquid
extorquere a Deo? Si non esset tibi modo parcitum propter Priorem tuum, forte
amentiam incurrisses. Nocte quadam cum idem Henricus defuncto aliquo in ecclesiam
deportato sedisset ante altare infirmorum, viator de quo dicere non possum utrum
angelus fuerit an homo, ei apparens, signavit ubi
Prior esset. Cui cum ille resignasset, in infirmitorio est; signo respondit: Ego
novi hoc, bene est ibi. Inclinansque coram eodem altari, recedens, et ante illa
tria altaria quae sunt in abside, simile faciens, chorum monachorum intravit, et
non comparuit. Saepe illum testabatur se vidisse in choro circueuntem in multa
claritate Cui cum ex parte Prioris conversus tunicam obtulisset et cingulum,
tunicam recusavit, cingulo suscepto. Ego, inquit, eum dabo bono cuidam moucho
Eberbacensi, et magis ei proderit, quam si ego uterer illo. Remisit ei et cingulum
laneum, pretio quidem vilissimum, sed virtute pretiosum. Per quem et sanitates factae sunt, et plurimum valet contra
stimulum carnis. Quem cum etiam rogaret ut se Priori ostendere dignaretur,
respondit: Dominus noster nos frequenter mittit in Jerusalem et alia aeque remota
loca, et si videret me Prior, posset per eius interrogationes legatio mea
impediri. Et adiecit: Dic Priori ut sollicitus sit circa excitandos fratres, ne
dormiant dum pro defunctis cantant, quia sicut milites congregantur ad
tornamentum, ita animae confluunt ad officia defunctorum.
NOVICIUS: Puto quod
mortui vivis in hoc officio sollicitis, dum indigent, vicem caritatis
rependant.
MONACHUS: Hoc tibi uno ostendam
exemplo.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1087 (Var A.) : Clairvoyance of monk. a.) A travelling monk who is clairvoyant appears to a lay brother to advise him. He reveals an intimate knowledge of the other’s monastery. CHeist-VIII #96 . b.) Clairvoyance of demoniacs and the protective power of confession against them. H22 # 181. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 162-163..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018926 Dialogus miraculorum: VIII, 91
- TE018927 Dialogus miraculorum: VIII, 92
- TE018928 Dialogus miraculorum: VIII, 93
- TE018929 Dialogus miraculorum: VIII, 94
- TE018930 Dialogus miraculorum: VIII, 95
- TE018931 Dialogus miraculorum: VIII, 96
- TE018932 Dialogus miraculorum: VIII, 97
- TE018933 Dialogus miraculorum: IX, 9
- TE018934 Dialogus miraculorum: IX, 10
- TE018935 Dialogus miraculorum: IX, 11
- TE018936 Dialogus miraculorum: IX, 12
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.