Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IX, 10
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM X De musca quae circa corpus Domini in hora sumptionis volitans, mortis poenam solvit.
Anno praeterito cum quidam ex sacerdotibus nostris coram Episcopo Theoderico
missam quotidianam de Domina nostra celebraret, in ipsa hora fractionis musca
grandis circa et supra calicem volitare coepit ita importune, ut quasi vi velle
intrare videretur. Sacerdos tremens ac timens cum manus haberet occupatas, et
muscam exsufflaret nec proficeret, Henricum Diaconum qui hora eadem Episcopo pacem
porrigebat, tusciendo crebrius advocavit. Tunc
illa alacri volatu altius labens, praesumptionis culpam ibi luit; quia post
morulam, completa sumptione atque ablutione, intuente sacerdote quem turbaverat,
quasi lapillus inter corporale et calicem extincta ruit. Quam Diaconus de altari
proiecit.
NOVICIUS: Satis me delectat horum oratio.
MONACHUS: Etiam Dominus
in simplici pane tanto sacramento assignato quandoque miracula operatur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2101 : Fly over Host. A fly hovering over the Host during Mass is killed. CHeist-IX #10 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 174..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018929 Dialogus miraculorum: VIII, 94
- TE018930 Dialogus miraculorum: VIII, 95
- TE018931 Dialogus miraculorum: VIII, 96
- TE018932 Dialogus miraculorum: VIII, 97
- TE018933 Dialogus miraculorum: IX, 9
- TE018934 Dialogus miraculorum: IX, 10
- TE018935 Dialogus miraculorum: IX, 11
- TE018936 Dialogus miraculorum: IX, 12
- TE018937 Dialogus miraculorum: IX, 13
- TE018938 Dialogus miraculorum: IX, 14
- TE018939 Dialogus miraculorum: IX, 15
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.