Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IX, 29, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Sicut mihi retulit.
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIX De Hermanno Abbate in cuius manibus Henricus de Hart Christum vidit in missa.
Cum in eodem Claustro et ad idem ut puto altare dominus Hermannus die quadam
missam diceret, Henricus conversus de Hart, cuius supra saepe memini, in canone
columbam miri candoris iuxta calicem vidit residentem. Vidit et ante sumptionem
infantem pulcherrimum, qui ex manibus eius usque ad summitatem crucis ascendere
visus est. Qui mox descendens sub specie panis a sacerdote sumptus est. Ex qua
visione colligitur quod sub specie panis sit veritas corporis Dominici, et quod
illa ineffabilis transsubstantiatio auctoritate fiat Spiritus sancti. Hermannus
vero visionem non vidit.
NOVICIUS: De malis sacerdotibus quaestio mihi nulla est
; quare autem boni sacerdotes eum quem in altari esse credunt non videant, satis
admiror.
MONACHUS: Ut non videndo, sed credendo amplius mereantur. Fides non
habet meritum, ut ait Gregorius, cui humana ratio praebet
experimentum. Cum idem Hermannus tunc Prior existens in Hemmenrode, nocte quadam
infra matutinas Deum orasset, ut sibi revelare aliquid dignaretur de statu suo, mox ut residens oculos clausit,
quidam ei assistens fotrum in quali scyphi a
conviantibus portari
solent argentei ostendit. Ipse vero, sicut mihi retulit, orationis
praemissae reminiscens, cum intra se diceret, quomodo pertinet ad statum tuum
visio fotri humilis?
Ille statim superiorem thecam cuius cacumen in nodum desinebat, manu suspendit;
et ecce videt pixidem Dominici corporis, cathena
aurea ex eodem nodo dependentem. Sicque visio disparuit. Et cognovit Prior corpus
fuisse Dominicum, quod iugiter in theca sui cordis per memoriam circumferre
consuevit, sperans ex hoc suum statum in oculis Domini minus esse despectum.
Quantum in sacerdotibus digne celebrantibus gratia ascendat, et merita crescant,
visiones subnexae declarant.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 186-187..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018947 Dialogus miraculorum: IX, 24
- TE018948 Dialogus miraculorum: IX, 25
- TE018949 Dialogus miraculorum: IX, 23
- TE018950 Dialogus miraculorum: IX, 28
- TE018951 Dialogus miraculorum: IX, 29, 1
- TE018952 Dialogus miraculorum: IX, 29, 2
- TE018953 Dialogus miraculorum: IX, 30
- TE018954 Dialogus miraculorum: IX, 31
- TE018955 Dialogus miraculorum: IX, 35
- TE018956 Dialogus miraculorum: IX, 32
- TE018957 Dialogus miraculorum: IX, 33
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.