Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IX, 56
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
- ChanoineCanonKanonikerCanónigoCanonico
- CologneCologneKölnColoniaColonia
- communioncommunionheilige Kommunion (die)comunióncomunione
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- PrêtrePriestPriesterSacerdotePrete
- transsubstantiationtransubstantiationTranssubstantiationtransubstanciacióntransustanziazione
- erreurerrorIrrtumerrorerrore
- repentirrepentanceReuearrepentimientopentimento
- hôpitalhospitalSpitalhospitalospedale
- Marie MadeleineMary MagdeleneMaria MagdalenaMaría MagdalenaMaria Maddalena
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LVI De Petro medico qui sub specie panis tantum credidit esse sacramentum et non rem.
Coloniae in ecclesia sancti Andreae canonicus quidam exstitit ordine sacerdos,
arte medicus, Petrus nomine. Cum die quadam quidam ex eius concanonicis infirmas,
eo praesente esset communicaturus, et ei sacerdos diceret, credis hoc esse verum
corpus Domini quod natum est de Virgine, et pro te passum in cruce? illeque
responderet, credo; praefatus Petrus utrorumque verba notans, expavit. Postea
solus conveniens Everhardum Scholasticum ecclesiae, qui et ipse
communioni intererat, ait: Interrogavit sacerdos infirmum illum bene, et
respondit ille bene? Etiam, inquit. Qui aliter credit, haereticus est. Tunc
Petrus eiulans, pectusque tundens, exclamavit dicens: Vae mihi misero sacerdoti,
quomodo hactenus missas celebravi? Nam usque ad hanc horam putabam speciem partis
et vini post consecrationem tantum esse sacramentum, id est signum et
repraesentationem Dominici corporis et sanguines. Postea vero ad deletionem
eiusdem ignorantiae quae nimis erat crassa, in honore beatae Mariae Magdalenae in
Stolgingaze et capellam et hospitale in quibus nunc habitant Praedicatores
aedificavit. Si vero sacerdos litteratus, et bonae admodum vitae, sic errare
potuit, quid dicam de idiotis et malis?
NOVICIUS: Si Christus in altari tam a
malis quam a bonis tractatur et sumitur, puto quod malos valde indigne respiciat.
MONACHUS: Respectus Christi non potest esse sine misericordia; sed secundum subsequens exemplum, quod periculosius est, faciem
avertit ab eis.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2669 : Host not taken as reality. A learned priest does not take the Host to be the reality of the Lord, but only to represent Him. (See also: 4050, 4941). CHeist-X #56 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 209-210..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018974 Dialogus miraculorum: IX, 51
- TE018975 Dialogus miraculorum: IX, 52
- TE018976 Dialogus miraculorum: IX, 53
- TE018977 Dialogus miraculorum: IX, 54
- TE018978 Dialogus miraculorum: IX, 55
- TE018979 Dialogus miraculorum: IX, 56
- TE018980 Dialogus miraculorum: IX, 57
- TE018981 Dialogus miraculorum: IX, 58
- TE018982 Dialogus miraculorum: IX, 59
- TE018983 Dialogus miraculorum: IX, 60
- TE018984 Dialogus miraculorum: IX, 61
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.