Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IX, 64
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
L'abbaye cistercienne de Fontmorigny, située à une vingtaine de kilomètres à l'ouest de Nevers, fut fondée en 1149 sur les instances de saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXIV De converso proprietario qui corpus Christi sumere non potuit.
Vix duo anni sunt elapsi, quod conversus quidam de ordine nostro infirmatus est
graviter, in Pictavia domo quae dicitur Fumoringens. Cuius confessionem cum Abbas
audivisset, eumque satis diligenter ad emundationem conscientiae monuisset,
aliatum est ei corpus Domini. Quod quidem aperto ore suscepit, sed os ad
masticandum claudere non potuit.
Mirantibus universis qui aderant, sacerdos sacramentum extrahens alteri dedit
infirmo, quod ille devote satis sine omni suscepit impedimento. Non multo post
conversus idem mortuus est; et causa salutem eius impediens declarata est. Nam
quinque solidi, non argentei, sed aerei, cum esset abluendus, circa eum inventi
sunt. Non enim ei licuit habere pecuniam. Et glorificaverunt Deum videntes haec.
Ad mandatum vero Abbatis in campo sepultus
est, et super eum iidem solidi proiecti, dicentibus omnibus qui aderant: Pecunia
tua tecum sit in perditionem. Haec cum idem Abbas
recitasset in proximo Capitulo generali, subiunxit: Et ut sciatis nullam fuisse
infirmitatem in causa, quare corpus Domini sumere non posset, eadem die gallinam
integram comedit. Aestimo tibi iam satisfactum quod sub specie panis sit verum
corpus Christi, et sub specie vini post consecrationem verus sanguis Christi, et
quod digne conficientes atque sumentes mereantur gratiam, indigne vero poenam.
NOVICIUS: Etiam si de
his dubitassem, amodo dubitare non possem.
MONACHUS: Dicam tibi in
fine nunc huius distinctionis quantum Deo
placeat, si munde et sollicite fiant, quae tanto sacramento fuerint
necessaria.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2649 : Host can’t be swallowed. A dying monk who has concealed a sin is unable to swallow the sacrament when it is given him. (See also: 673; 1154). Alpha # 651; CHeist-IX #64; H363 # 149, H480 # 25, H525 # 71; Recull # 575. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 667.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 214..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018981 Dialogus miraculorum: IX, 58
- TE018982 Dialogus miraculorum: IX, 59
- TE018983 Dialogus miraculorum: IX, 60
- TE018984 Dialogus miraculorum: IX, 61
- TE018985 Dialogus miraculorum: IX, 63
- TE018986 Dialogus miraculorum: IX, 64
- TE018987 Dialogus miraculorum: IX, 65
- TE018988 Dialogus miraculorum: IX, 66
- TE018989 Dialogus miraculorum: IX, 67
- TE018990 Dialogus miraculorum: XI, 2
- TE018991 Dialogus miraculorum: XI, 3
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.