Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 16
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Visio haec … relata mihi est a domino Hermanno abbate.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XVI De morte conversi super quem residebant corvi cum agonizaret, qui a columba expulsi sunt.
Circa idem tempus alius quidam conversus illic moriebatur, homo quidem ponderosus
et tardus, et ideo ceteris despectus. Qui cum positus fuisset super mattam,
finisque eius adesset, duo corvi advolantes inopinate, gyraverunt circa illum,
tandem in trabe quae capiti eius imminebat residentes. Quos ut vidit frater
Henricus cuius saepe in superioribus mentio facta est, daemones illos esse
suspicans, quidnam facturi essent exspectavit. Interim pulsata est tabula, et
accurrit conventus. Cumque crux introferretur, columba nivea illam praecedens,
ostium infirmitorii prior intravit, et super iam dictam trabem volitans, inter
eosdem corvos media resedit. Cumque cum illis decertaret, hinc inde alis eos
verberans, tandem adepta victoria, et de domo eliminatis, ipsa in loco corvorum
tamdiu erat residens, donec conversus exspirasset, et donec lotus et feretro
impositus, eodem loco restitutus fuisset. Quem cum
in oratorium fratres deportarent, columba eadem avolans crucem praecedebat;
sicque nusquam comparait.
NOVICIUS: Quid videtur tibi fuisse columba illa?
MONACHUS: Angelica aliqua persona, quae fratrum orationibus adiuta, pro anima morientis cum
daemonibus dimicavit, atque triumphavit. Quantus illic sit daemonum concursus, ubi hi moriuntur qui eis
servierunt, sermo sequens ostendet.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1368 : Crows over deathbed. Crows perch over the deathbed of a lay brother until a cross is brought in; over the cross hovers a white dove. (See also: 1369). CHeist-XI #16 .– de Vooys, p. 265. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 284..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018999 Dialogus miraculorum: XI, 11
- TE019000 Dialogus miraculorum: XI, 12
- TE019001 Dialogus miraculorum: XI, 13
- TE019002 Dialogus miraculorum: XI, 14
- TE019003 Dialogus miraculorum: XI, 15
- TE019004 Dialogus miraculorum: XI, 16
- TE019005 Dialogus miraculorum: XI, 17
- TE019006 Dialogus miraculorum: XI, 18
- TE019007 Dialogus miraculorum: XI, 19
- TE019008 Dialogus miraculorum: XI, 20
- TE019009 Dialogus miraculorum: XI, 21
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.