Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec mihi relata sunt a quodam abbate ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii.
Oostbroek – une abbaye bénédictine entre Utrecht et Zeist.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXV De morte monachi de OesbroeckADEP Orsburg. qui vivere recusavit propter Abbatem inordinatum.
In Oesbroeck monasterio Dioecesis Traiectensis, monachus
quidam fuit tenax iustitiae, zelum habens disciplinae. Cumque mortuo illius
temporis Abbate, et is qui hoc anno defunctus est,
ei per electionem substitueretur, ille sciens eum virum saecularem atque
incontinentem, ingemuit dicens: Heu modo disciplina domus huius peribit. Est enim
de ordine nigro monasterium, aliquando dives satis. Et ait: Domine Jesu Christe
peto ne sinas me diutius vivere, ne videam
desolationem huius monasterii. Cumque induci non posset ut eundem eligeret, sive
professionem faceret, ait ad eum mente tranquilla: Deus novit, quod diligam vos;
sed scio quod religio domus huius destruetur per
vos. Mane dicta missa ab eodem Abbate se inungi petivit, et vix
obtinuit, contradicente Abbate, eo quod sanissimus videretur. Respondit: Hodie
oportet me mori. Deinde strata matta, se in ea reposuit, et per tabulam conventum advocari fecit. Perdictis orationibus cum minime moreretur, surrexit, stolamque in qua
missas dicere consueverat collo imponens, coram
altari more agonizantium se reposuit, hanc
orationem fundens: Domina sancta Virgo Maria,
si unquam per hanc stolam missam celebravi tibi placentem, suscipe animam meam in
hac hora. Exauditus est iustus et exspiravit, et secundum prophetiam eius domus
illa tam in spiritualibus quam in temporalibus valde defecit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate
ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii.
NOVICIUS: Non miror si Deus quandoque iustos tollit, ne peccata dimissa repetant,
vel ne mala imminentia videant, ut Josiam; sed
hoc me terret, quod iusti aliquando subito rapiuntur, vel quod horribilius est,
igne, aquis, vel praecipitio pereunt.
MONACHUS: Justi quacunque morte
praeoccupati fuerint, in refrigerio erunt.
Multis enim causis omissis, quae assignari possent, una est, ut virtutes eorum
occultae patefiant.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3874 : Prayer brings death. A monk who did not want to live because of a newly elected abbot, was granted death through prayer. CHeist-XI #25 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 291-292..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019008 Dialogus miraculorum: XI, 20
- TE019009 Dialogus miraculorum: XI, 21
- TE019010 Dialogus miraculorum: XI, 22
- TE019011 Dialogus miraculorum: XI, 23
- TE019012 Dialogus miraculorum: XI, 24
- TE019013 Dialogus miraculorum: XI, 25
- TE019014 Dialogus miraculorum: XI, 26
- TE019015 Dialogus miraculorum: XI, 27
- TE019016 Dialogus miraculorum: XI, 28
- TE019017 Dialogus miraculorum: XI, 29
- TE019018 Dialogus miraculorum: XI, 30
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.