Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 27
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec mihi relata sunt a filia sororis praedicti sacerdotis.
- PrêtrePriestPriesterSacerdotePrete
- ConcubineConcubineKonkubineConcubinaConcubina
- repentirrepentanceReuearrepentimientopentimento
- reclusrecluseEinsiedlerreclusorecluso
- MonialeNunNonneMonjaMonaca
- ascèseasceticismAskeseascesisascesi
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- obéissanceobedienceGehorsamobedienciaobbedienza
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- MortDeathTodMuerteMorte
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXVII De morte inclusi de sancto Maximino in Colonia.
In ecclesia sancti Maximini in Colonia temporibus meis quidam fuerat inclusus, coenobii eiusdem initiator. Est enim illic congregatio sanctimonialium. Hic ante conversionem concubinam habuerat. Et quia simul peccaverant, similem susceperunt poenitentiam, adeo duram, ut uterque circulo ferreo ventrem suum ligaret. Ipse veto in praedicto loco se includens, missas suas celebrando Domino vacabat; cui illa foris in habita religioso necessaria ministrabat. Adveniente tempore vocationis eius, dominum Ensfridum Decanum sancti Andreae, cuius vitam in distinctione sexta capitulo quinto descripsi, vocavit, confessionem fecit, vitam revelavit. Cui ille in virtute sanctae obedientiae praecepit, ut circulum sineret deponi; quod et fecit. Sicque eo defuncto, mulier post paucos dies coepit infirmari; et quia timuit quod sacerdoti acciderat, secretum suum prodere noluit. Cuius virtutem Deus non sinebat esse occultam. In hora vero qua exspiravit, vinculum eius dirupit. Cumque fines ligaturae illius ferreae tunicam in qua moriebatur ex utroque latere suspenderent, multae matronae, feminae sanctae exitum praestolantes, postquam rem cognoverunt, de tanto miraculo Deum glorificaverunt. Haec mihi relata sunt a filia sororis praedicti sacerdotis. Vincula ista revocant mihi ad memoriam mortem cuiusdam sanctimonialis pretiosam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2760 : Iron, ring of, worn in penance. A sinful man and his mistress joined orders and wore rings of iron around their waists as penance. At their death, his ring was taken off and her ring burst by itself. (See also: 3672, 4163). CHeist-XI #27 . (© Frederic C. Tubach)
- BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
-
- Greven Joseph, 1916. « Kleinere Studien zu Caesarius von Heisterbach », dans Annalen des historischen Vereins für den Niderrhein, 99, 1916, p. 1-35. esp. p. 23-27..
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 293..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019010 Dialogus miraculorum: XI, 22
- TE019011 Dialogus miraculorum: XI, 23
- TE019012 Dialogus miraculorum: XI, 24
- TE019013 Dialogus miraculorum: XI, 25
- TE019014 Dialogus miraculorum: XI, 26
- TE019015 Dialogus miraculorum: XI, 27
- TE019016 Dialogus miraculorum: XI, 28
- TE019017 Dialogus miraculorum: XI, 29
- TE019018 Dialogus miraculorum: XI, 30
- TE019019 Dialogus miraculorum:
- TE019020 Dialogus miraculorum: XI, 31
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.