Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 43
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLIII De morte Walteri clerici dispensatoris Lutharii Praepositi Bonnensis.
Lutharius Praepositus Bonnensis clericum habebat nimis avarum, Monasteriensis ecclesiae canonicum. Et quia ex eius consilio idem Praepositus pendebat, multam pecuniam Walterus congregaverat. Qui cum moreretur, nec unum quidem denarium pro anima sua legavit. In ipsa hora mortis eius, Godefridus ecclesiae sancti Andreae in Colonia canonicus, coram domino suo Adolpho, tunc maioris ecclesiae Decano, et postea Archiepiscopo, in Porta Clericorum dormivit. Cui talis visio ostensa est. Visum est ei quod praedictus Walterus pecuniam de magno cumulo in tabula numeraret, et quod daemon ex altera parte in Aethyopis effigie residens, illius computationem diligentissime consideraret. In ipsa computatione Walterus frequentcr ex ipsa pecunia aliquid furtive vesti propriae submisit. Qua numerata, daemon in haec verba prorupit: Computat argentum Walterus, subtrahit illud. Deinde manibus complosis, cum multo cachinno subiecit: Plus quam ducentas subtraxit Waltero marcas. Sic enim ex quadam superbia vocari solebat. Excitans dominum suum Godefridus, quid vident recitavit. Et compertum est quod eadem hora exspiraverit. Praepositus vero omnem illius pecuniam tulit, asserens illam suam fuisse.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3348 : Money counted by clerk. In a vision, a clairvoyant saw a clerk, at the hour of his death, counting money in the presence of a devil who was pleased when he saw the clerk cheat. (See also: 3307). CHeist-XI #43 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 302-303..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019027 Dialogus miraculorum: XI, 38
- TE019028 Dialogus miraculorum: XI, 39
- TE019029 Dialogus miraculorum: XI, 40
- TE019030 Dialogus miraculorum: XI, 41
- TE019031 Dialogus miraculorum: XI, 42
- TE019032 Dialogus miraculorum: XI, 43
- TE019033 Dialogus miraculorum: XI, 44
- TE019034 Dialogus miraculorum: XI, 45
- TE019035 Dialogus miraculorum: XI, 46
- TE019036 Dialogus miraculorum: XI, 47
- TE019037 Dialogus miraculorum: XI, 48
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.