Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : sicut ipse [le visionnaire Walter, cf. DM XII, 5. 1] nobis retulit.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM V De poena Wilhelmi Comitis Juliacensis.
In villa Enthenich quae in territorio Bonnensi sita est, miles quidam nobilis
Walterus nomine habitans erat, tam domui nostrae quam ordini satis obsequiosus.
Hic cum tempore quodam graviter infirmaretur solusque iaceret, diabolus illi ad
pedes lectuli visibiliter apparuit. Erat autem,
sicut ipse nobis retulit, facies eius ad instar symeae disposita, cornua habens
caprina. In cuius aspectu cum primum terreretur, postea confortatus ait: Quis vel
quid es, unde venis, vel quid quaeris? Respondit monstrum: Diabolus sum, animam
tuam tollere veni. Dicente milite, recede leccator, certe animam meam non tolles,
Christo me commendo; ille subiunxit: Waltere, si mihi consenseris,
hominiumque feceris, non solum
incolumitati te restituam, quin etiam super omnem tuam progeniem te ditabo.
Respondit miles: Satis habeo, de divitiis tuis faliacibus non curo. Unde
ergo tibi thesauri? Infra terminos, inquit,
curiae tuae infiniti occultantur. Cum quo cum miles iam loqui delectaretur, ait:
Die mihi ubi est anima domini mei Wilhelmi Comitis Juliacensis nuper defuncti?
Respondit diabolus: Nosti castra vicina Wolkinburg et Drachinfels? Novi, inquit.
Et ille: Per fidem meam tibi dito, si ferrea essent tam castra quam eorum
montana, et in illo loco mitterentur, ubi
anima Wilhelmi est, antequam supercilium superius inferiori iungi posset,
liquefierent. Quo dicto, mox cachinnando subiunxit: Ardor iste balneum lacteum ei
est, in futuro quando corpus suum anima resumet, tunc primum poenam
debitam recipiet. Requisitus de anima Henrici Comitis Seynensis, respondit; Certe
nos illum habemus. De poena tamen illius nihil expressit. Adiecit etiam
interrogare illum de patre suo. Ad quod ille respondit: Viginti annis et uno
illum habuimus; sed monocula illa, et calvus ille atque pediculosus qui in
solario iacet, nobis eum abstulerunt. Monoculam vocavit uxorem eius, quae pro
anima eius iugiter lacrimando, oculum unum perdiderat. Calvum dixit filium eius
Theodericum monachum nostrum, qui ad videndum
germanum eodem tempore advenerat. Interrogatus vero de praedicta matrona,
respondit: Vere nunquam potestati nostrae addicta est, eo quod mulier bona
esset ac sancta. Fratrem autem tuum Lambertum, sic
sellavimus, ut nostrum ius evadere non possit. Qui
ante paucos annos defunctus est, vir avarus et pecuniosus. Dicente iterum milite,
dic mihi de quo loco venisti nunc ad me; respondit daemon: Ego et socii mei
eramus in exequiis cuiusdam Abbatissae nigri
ordinis, egressum animae eius praestolantes. Tunc miles: Quot eratis ibi?
Respondit daemon: Nosti nemus in Cottinforst? Optime, inquit, novi. Et ille:
Non sunt tot folia in arboribus, quot illic fuimus congregati. Non est tam grandis
silva in provincia nostra. Et quid, ait,
obtinuistis ibi? Respondit: Heu nihil, femina fuit religiosa; sed et Mychael
Archangelus superveniens cum fuste ferreo sic nos cecidit, et caedendo fugavit, ut
dispergeremur quemadmodum pulvis qui a turbine impellitur.
NOVICIUS: Si tot
daemones congregati sunt in egressu unius animae, constat innumeros esse, quia per
latitudinem mundi quotidie multi moriuntur.
MONACHUS
: Licet maligni spiritus ita sint in uno loco, quod non sint in alio, attamen tam
agilis sunt naturae, ut in uno momento diversa transeant spatia terrarum. Vel dici
potest quod cum fortiori numero insistant iustis morientibus, quam malis de quibus
certi sunt.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Requisitus etiam si
esset in obitu domini Gevardi Abbatis nostri,
tunc recenter mortui; respondit: Non est tantum arenae in littore maris, quot
ibi fuimus. Sed modicum ibi obtinuimus, quia pediculosi more porcorum in humo iacendo grunnientes non sinebant propius nos accedere. Habent praeterea donnim quaedam susurrii,
Capitulum notans, in qua omnia nobis quae delinquunt subtrahuntur. Et dixit miles
: Quomodo stultissime ausus fuisti ad obitum viri tam iusti venire? Ausus?
inquit. Ego praesens fui ubi Dei filius exspiravit, sedens super brachium crucis.
Hoc verbum a daemone prolatum et a laico recitatum, maxime mihi fidem fecit
dictorum, eo quod in glossa legatur super Thobyam.
Dicente Waltero, quae fuit portio vestra in Christi morte? respondit: Nulla.
Malo nostro illic venimus, quia virtute morientis turbati et exagitati, detrusi
sumus in infernum. Multa alia cum daemone quotiens solus erat conferebat, quae
postquam convaluit, multis recitavit. Vis nunc audire qualis praedicti Comitis
finis fuerit et poena?
NOVICIUS: Etiam.
MONACHUS: Infirmatus vero in castro suo
Niethiecke, pro quadam contumelia
sibi illata venit Coloniam. Qui cum rediret, in via defectum cordis incurrit, et
ait: Och nunquam de cetero videbo Coloniam. Cui in
terram deposito, cum medicus diceret mortem esse in ianuis, subiecit: Consulo
tibi ut uxorem tuam recipias. Respondente illo, non faciam; supplicavit ei pro
quodam milite quem diu incarceraverat. Nequaquam, inquit, egredietur me vivente.
Tunc medicus: Ergo ante diem crastinum egredietur. Quod ita factum est. Cum vero
moriturus esset, in sinu cuiusdam adulterae quam viro proprio tulerat, iacebat. Cui cum illa diceret,
domine quid faciam post mortem vestram? respondit: Juveni nubere debes militi.
Haec ei verba ultima fuere. Eadem nocte, sicut mihi retulit Abbas quidam ordinis
nostri, sanctimonialis quaedam sancti Mauritii in Colonia, in loca poenarum transposita est, in quibus puteum magni
horroris, igneo tectum operculo, inter flammas vidit sulphureas. De quo cum suum
ductorem adinterrogasset, respondit ille:
Duae tantum animae in illo sunt, anima videlicet
Maxentii Imperatoris, et anima Wilhelmi Comitis Juliacensis. Mane visum recitans,
cum eadem die rumor insonuisset Coloniae de morte eiusdem Comitis, visionem fuisse
veram intellexit.
NOVICIUS: Miror qua de causa sociatus fuerit
Maxentio in poenis, tot annis interpositis, et tot tyrannis ante ipsum defunctis.
MONACHUS: Propter consimilem culpam. Justum fuit ut qui pares erant in culpa,
conformes fierent in poena. Utriusque vitam novi, Maxentii ex lectione, Wilhelmi
ex multorum relatione. Uterque tyrannus, uterque supra modum luxuriosus. Sicut
legitur in cronicis, nulla fuit in urbe Roma sive extra urbem matrona tam nobilis,
tam pudica, dummodo oculis Maxentii placeret, quin de domo mariti sublatam
corrumperet. Similia faciebat de virginibus et viduis. Viderunt ista viri et
ingemuerunt, parentes et tacuerunt. Tanta erat illius crudelitas, ut cum nimio
dolore cordis afficerentur, tristitiam tamen dissimularent. Tanta eius exstitit
tyrannis, ut passim senatores,
cives, milites occideret, de quibus aliqua habebatur suspicio. Wilhelmus vero non
his dissimilia operabatur, et si non pari potestate, non tamen impari voluntate.
Sicut audivi, ita deditus erat luxuriae et incestui, ut vix aliquem haberet ministerialium, cuius uxorem aut filiam non
violasset, nullam
habens differentiam inter matrem et filiam, inter legitimam et absolutam. Quantae
fuerit circa subiectos sive comprovinciales crudelitatis, omnis novit Episcopatus
Coloniensis. Maxentius uxorem propriam occidit; iste inclusit. Ille persecutus
est Ecclesiam, multos pro fide occidendo; iste tempore schismatis imperii Romani
persecutus est Sedi Apostolicae obedientes, sacerdotes de suis sedibus eiiciendo,
quosdam mutilando, et bona ecclesiarum diripiendo. Haec acta sunt in temporibus Innocentii Papae. Anno praeterito canonicus quidam
Aquensis retulit mihi de eodem Wilhelmo visionem satis terribilem. Post mortem
inquit suam cuidam inclusae cui
benefecerat, visibiliter apparens, vultu lurido ac macilento, ait: Ego sum miser
ille Wilhelmus quandoque Comes Juliacensis. Quem dum illa interrogasset de statu
suo, respondit: Totus ardeo. Et cum levasset vestem vilissimam qua indutus
videbatur, mox flamma erupit; sicque cum eiulatu disparuit. Huic adhuc viventi
Deus qui misericors est, ut eum a peccatis revocaret, aliquid gloriae suae
ostendit. In die quadam Natalis sui in canone
prioris mis- sae voces suavissimas cum melodia dulcissima quasi in
coelo eum audire permisit. Qui mox interrogans dominum Engilbertum, tunc maioris
ecclesiae in Colonia Praepositum, nunc
Archiepiscopum, si voces easdem audiret, et ille se audivisse negaret, amplius
mirabatur. In canone vero secundae missae,
nec non et tertiae, easdem voces quae diversae erant aetatis audivit. Cum haec
recitata fuissent domino Hermanno Abbati Loci sanctae Mariae, Comitem adiit, ex
ore eius quae dicta sunt audiens. Invocavitque
idem Comes testem Deum, nihil se mentiri, haec addens cum iuramento, quia si adhuc
semel mihi talia concederentur audire, omnibus meis paratus essem abrenunciare. Modicum tamen coelestis haec
consolatio illi profuit, peccatis eius maximis impedientibus. Puteus in quo missus est Coules iste, ad memoriam mihi revocat poenam
cuiusdam mali sacerdotis.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- VI, 89.
- Major J., 1611. Magnum speculum exemplorum, Douai. Infernus 8.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 319..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019055 Dialogus miraculorum: XII, 2
- TE019056 Dialogus miraculorum: XII, 3, 1
- TE019057 Dialogus miraculorum: XII, 3,2
- TE019058 Dialogus miraculorum: XII, 4
- TE019059 Dialogus miraculorum: XII, 5,1
- TE019060 Dialogus miraculorum: XII, 5,2
- TE019061 Dialogus miraculorum: XII, 5,3
- TE019062 Dialogus miraculorum: XII, 5,4
- TE019063 Dialogus miraculorum: XII, 5,5
- TE019064 Dialogus miraculorum: XII, 5,6
- TE019065 Dialogus miraculorum: XII, 6
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.