Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
- MonialeNunNonneMonjaMonaca
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- AvortementAbortionAbtreibungAbortoAborto
- grossessepregnancySchwangerschaftembarazogravidanza
- MortDeathTodMuerteMorte
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- PrièrePrayerGebetOraciónPreghiera
- ApparitionApparitionErscheinungApariciónApparizione
- DamnationDamnationVerdamnisCondenaDannazione
- EnfantChildKindNiñobambino
- FeuFireFeuerFuegoFuoco
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXI De sanctimoniali quae infantem a se occisum ignitum circumferebat.
Sanctimonialis quaedam de quodam monasterio nobis vicino quod nominare nolo, cum
tempore quodam concepisset, ne proderetur eius stuprum, partum intra se necavit.
Postea infirmata gravissime, ob nimiam verecundiam, confessis omnibus peccatis
aliis, stuprum et parricidium tacuit; sicque exspiravit. Pro cuius anima cum
quaedam eius cognata plurimum laboraret, defuncta ei in oratione visibiliter
apparens, infantem igneum in manibus gestavit, dicens: Infantem hunc concepi et
parturivi, animatum interfeci: unde illum indesinenter in tormentis circumfero,
et est mihi ignis ardens et devorans. Quod si de hoc maximo peccato moriens
confessionem fecissem, gratiam invenissem. Ex quo colligitur quod peccata quae hic
detecta non fuerint per confessionem, in futuro
per poenalem detegantur confusionem.
NOVICIUS: Quando anima egreditur de corpore,
novit statim quid de se sit futurum?
MONACHUS: Hoc videtur probari scriptura
dicente in persona reproborum: Deducunt in
bonis dies suos, et in puncto descendunt ad infernum
. Ex quo probatur quod electorum animae qui
agilioris sunt naturae, mox sint ante Deum. Quod si aliquid in eis purgandum est,
simili velocitate deducuntur in purgatorium, in quo salvationis certitudo est.
NOVICIUS: Huic diversae visiones contradicere videntur, in quibus legitur quod
opera bona nec non et mala in statera posita ponderentur. His etiam consentire videtur quaedam visio in Dialogo
sancti Gregorii, quam ipse minime diffinit, de quodam qui in ponte positus,
manibus ab angelis trahebatur sursum, propter opera misericordiae; coxis vero et
cruribus deorsum, propter opus luxuriae. Quibus tamen victoria cessera, dicit
videntem ignorasse.
MONACHUS: Licet
auctoritas scripturarum praeferenda sit huiusmodi visionibus, referam tamen quod
nuper audivi.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3502 : Nun slays child. A nun is damned because she conceived a child, killed it when it was born, and did not confess her sins. Alpha # 455; Caes XII, 2; H699 # 5; Recull # 397; S.T.: V22. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 463.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 331..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019075 Dialogus miraculorum: XII, 16
- TE019076 Dialogus miraculorum: XII, 17
- TE019077 Dialogus miraculorum: XII, 18
- TE019078 Dialogus miraculorum: XII, 19
- TE019079 Dialogus miraculorum: XII, 20
- TE019080 Dialogus miraculorum: XII, 21
- TE019081 Dialogus miraculorum: XII, 22
- TE019082 Dialogus miraculorum: XII, 23
- TE019083 Dialogus miraculorum: XII, 24
- TE019084 Dialogus miraculorum: XII, 25
- TE019085 Dialogus miraculorum: XII, 27
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.