Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 22
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : sicut a quodam abbate audivi...
Il s’agit de Jourdan de Ceccano, abbé de Fossanova († 1206).
- cardinalcardinalKardinalcardenalcardinale
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- MortDeathTodMuerteMorte
- VisionVisionErscheinungVisiónVisione
- processionprocessionProzessionprocesiónprocessione
- DiableDevilTeufelDiabloDiavolo
- JugementJudgmentUrteilJuicioGiudizio
- Saint PierreSaint Peterder heilige PeterSan PedroSan Pietro
- Saint BenoîtSaint BenedictSt. BenediktSan BenitoSan Benedetto
- AvariceAvariceHabsuchtAvariciaAvarizia
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXII De Jordano CardinaliAEF Cardinale..
Ante paucos annos Romae quidam Cardinalis defunctus est, nomine Jordanus. De
ordine quidem Cisterciensi assumptus fuerat, sed vita ordini in eo minime
concordabat. Erat enim avarus valde, sicut a quodam Abbate audivi. Habebat autem
notarium nomine Pandolphum. Hunc cum pro quodam negotio nescio quo misisset,
interim exspiravit. Eadem hora cum ille expleto negotio rediret, mane ante lucem
catervam miserabilem in agro contemplatus est. Sedebant homines in iumentis, in
ore caudas habentes, versis dorsis ad capita illorum. Quos Jordanus cuculla
indutus, nudis pedibus sequebatur, duobus daemonibus se ducentibus. In quorum
aspectu dum notarius nimis horreret, clamavit Cardinalis: Pandolphe, Pandolphe,
Pandolphe. Subsistente clerico et
dicente, quis es, aut quid clamas? respondit ille: Ego sum Jordanus dominus
tuus, et mortuus sum. Dicente illo, quo ducimini? respondit: Ante tribunal
Christi. Et ille: Nostis quid de vobis sit futurum? Non novi, inquit, Deus scit.
Sed cum illuc venero, beatus Petrus de Cardinalia mea pro me redditurus est
rationem, sanctus vero Benedictus de cuculla. Quod si illam mihi obtinere
potuerit, salvabor; sin autem, damnabor.
Sicque oculis eius subtractus est.
NOVICIUS: Non mihi placet in illo ducatu
praesentia daemonum, et absentia sanctorum angelorum.
MONACHUS: Haec dicta sint
de poenis reproborum.
NOVICIUS: Licet huiusmodi visiones saepe sent verae, magis
tamen ei crederem qui revertens ab inferis visa recitaret.
MONACHUS: Hoc fieri
posse Job contradicit. Sicut, inquit, consumitur nubes et
pertransit, sic qui descendit ad inferos,
non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius
locus eius
. Referam tibi tamen quod ante biennium audivi.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #869 : Cardinal led to tribunal. A greedy cardinal dies. In a vision, his notary sees him being led by two devils to Christ’s tribunal. CHeist-XII #22 .– de Vooys, p. 290. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- VI, 95.
- Major J., 1611. Magnum speculum exemplorum, Douai. Avaritia 6..
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 332..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019076 Dialogus miraculorum: XII, 17
- TE019077 Dialogus miraculorum: XII, 18
- TE019078 Dialogus miraculorum: XII, 19
- TE019079 Dialogus miraculorum: XII, 20
- TE019080 Dialogus miraculorum: XII, 21
- TE019081 Dialogus miraculorum: XII, 22
- TE019082 Dialogus miraculorum: XII, 23
- TE019083 Dialogus miraculorum: XII, 24
- TE019084 Dialogus miraculorum: XII, 25
- TE019085 Dialogus miraculorum: XII, 27
- TE019086 Dialogus miraculorum: XII, 26
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.