Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 45
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLV.Homil. I. p. 127. De gloria monachi cuius anima ad instar sagittae fuit ante Deum.
Monachus quidam ordinis nostri alteri cuidam monacho sibi familiari post mortem
apparens in gloria multa, cum de statu suo requireretur, respondit: Nunquam
sagitta de arcu emissa tam cito volare potuit ad locum destinatum, quam cito anima
mea de corpore egressa, fuit ante Deum. Nec mirum. Quadraginta enim
annis Christo in ordine servierat, ad instar sagittae multos salubriter vulnerans
exemplo rectae conversationis, pennis sublevatus contemplationis. In sagitta tria
sunt, lignum, pennae, ferrum. In ligno propter fructum exprimitur boni operis
plenitudo; per pennas, gemina id est Dei et proximi dilectio; in ferro quod
acutum est, extrema compunctio. Nota quod sagitta non recte ducitur, nisi sit
pennata, neque pervenire potest ad locum destinatum. Sic anima etiam si fuerit
innumeris operibus bonis, id est de genere bonorum, bene decorata, et ferro
acutissimi doloris timore peccatorum affecta, nunquam tamen sine alis caritatis ad
locum perveniet aeternae quietis. De hoc loco David dicit in Psalmo: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et
requiescam
?
NOVICIUS: Saepe in specie columbae iustorum animae leguntur coelos
penetrasse.
MONACHUS: Verum dicis; nam et unum exemplum recentiori tempore
gestum, de hoc tibi referam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #347 : Arrow, soul as. The soul of a pious monk flies, like an arrow, to God. CHeist-XII #45 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 147.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 352-353..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019102 Dialogus miraculorum: XII, 41
- TE019103 Dialogus miraculorum: XII, 42
- TE019104 Dialogus miraculorum: XII, 43
- TE019105 Dialogus miraculorum: XII, 44,1
- TE019106 Dialogus miraculorum: XII, 44,2
- TE019107 Dialogus miraculorum: XII, 45
- TE019108 Dialogus miraculorum: XII, 46
- TE019109 Dialogus miraculorum: XII, 47
- TE019110 Dialogus miraculorum: XII, 48
- TE019111 Dialogus miraculorum: XII, 49
- TE019112 Dialogus miraculorum: XII, 50
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.