Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec mihi relata sunt a quodam abbate nigri ordinis.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LIII De converso qui dixit Cisterciensem ordinem maximam habere gloriam in coelo.
Conversus quidam nigri ordinis ante paucos annos defunctus est. Die quadam duobus
monachis coenobii sui in conclavi sedentibus, ille ostio latenter aperto ingressus
est ad eos. Quo viso cum terrerentur, scientes eum mortuum, ait ille:
Cognoscitisne me? Respondentibus eis, bene te cognoscimus, tu es talis frater
noster; coeperunt eum interrogare de statu quarundam animarum. Quos ille de
singulis expedivit, dicens quasdam esse male, quasdam valde male, quasdam etiam
bene, quasdam valde bene. Quem cum etiam interrogassent de griseis monachis,
respondit: Praemium illorum maximum est, et lucent sicut sol in regno coelorum.
Haec mihi relata sunt a quodam Abbate nigri ordinis.
NOVICIUS: Huic visioni
concordat quod dictum est superius in distinctione septima capitulo quinquagesimo
nono, ubi ordo noster sub man- tello beatae Dei Genitricis
congregatus est.
MONACHUS: Verum dicis.
NOVICIUS: Quod iustis repromissum est a
Domino: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum
, nescio utrum intelligendum sit de corpore vel de anima.
MONACHUS: Corpora
electorum post resurrectionem lucebunt ut credimus sicut sol, non sicut modo
lucet, sed sicut luxit ante lapsum, hoc est septempliciter tantum ut modo, teste
Isaia: Et erit, ait, lux lunae ut lux
solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum
. Anima vero multo plus lucebit quam corpus.
NOVICIUS: Claritatem corporum
vellem mihi aliquo exemplo probari.
MONACHUS: Ut enim taceam de transfiguratione
Dominici corporis, referam tibi exemplum quod nuper audivi.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1074 : Cistercians glory of. A lay brother of the Black Order appeared to two monks ani said that the Cistercian Order had the greatest glory in heaven. CHeist-XII #53 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 357..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE019110 Dialogus miraculorum: XII, 48
- TE019111 Dialogus miraculorum: XII, 49
- TE019112 Dialogus miraculorum: XII, 50
- TE019113 Dialogus miraculorum: XII, 51
- TE019114 Dialogus miraculorum: XII, 52
- TE019115 Dialogus miraculorum: XII, 53
- TE019116 Dialogus miraculorum: XII, 54
- TE019117 Dialogus miraculorum: XII, 55
- TE019118 Dialogus miraculorum: XII, 57
- TE019119 Dialogus miraculorum: XII, 58
- TE019159 Dialogus miraculorum:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.