Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 648
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Virgo Dei Genitrix
Legitur in Mariali Magno... = Henri Barré, « L' énigme du ' Mariale Magnum ' », Ephemerides Mariologiae 16 (1966), II, 5.
Doublet SC 926
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Septimo Virgo benedicta adjuvat tribulatos.
Legitur enim in Mariali Magno quod fuit quidam sacerdos qui viciis et diviciis pIe nus, in sua parochia habebat unum nobilem et divitem virum C et etiam unam pauperrimam viduam. Cumque ambo simul dives et vidua infirmarentur, vocatur sacerdos pro confessione e divitis. Qui attentus plus ad temporalia quam ad spiritualia, rapinas et forefacta au dire contemnit, et volens placere circumstantibus amicis, corpoream et eternam vitam promittit. Interim venit quidam ex parte vidue qui omnia sacramenta ecclesie postulavit, sed presbyter intendens placere diviti propter aIlegata temporalia ire contempsit. Tunc dyaconus suus periculum considerans quod sacerdoti imminebat ex illa vidua, illo dimisso assumpto Corpore Christi ad eam pervenit. Cumque ingressus fuisset pauperculum habi-taculum, famule jacenti in feno et in parvo stramine assistere vidit beatam Virginem et magna milicia angelorum, que tergebat vultum infirme et omne pietatis beneficium impendbat It. Et quia dyaconus timebat confessionem audire, monitus a beata Virgine ibi post absolutionem Corpus Christi extraxit de pixide. Beata Virgo cum tota celesti curia eihumiliter se prostravit. Tandem communicata vidua et datis omnibus ecclesiasticis sacramentis, felix ejus anima cum tota comitiva recessit. Et dyaconus cum magno gaudio ad domum divitis rediens, de porta vidit catos circumire lectum divitis clamantis : « Tollite catos et subvenite misero! » Et cum hic dolor aliquantulum permansisset, vidit ethiopem nigrum falcern accensam portantem, et cum illam immersisset in guttur ejus, infelicem illam animam secum traxit.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1669 : Dice game, confession refused during. A priest refuses confession to an old mother because he is busy playing dice. On his deathbed he sees a great number of demons surrounding him. Alpha # 688; CHeist-V #8; Recull # 608. (© Frederic C. Tubach)
- #5265 : Widow taken to heaven by Virgin. CHeist-II #26; libri8-III #28; Klapper, Erz. # 85. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. n. 704.
- Vincentius Belvacensis, 1624. Speculum historiale, Douai. VI, 96.
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 68.
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Poncelet Albert, 1902. « Miraculorum B. V. Mariae quae saec. VI. XV. latine conscripta sunt index postea perficiendus », dans Analecta Bollandiana, 21, 1902, p. 241-360. 992.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 440.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.