Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 682
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Virgo Dei Genitrix
Legitur in Mariali ... = Henri Barré, « L' énigme du ' Mariale Magnum ' », Ephemerides Mariologiae 16 (1966), II, 46.
- LondresLondonLondonLondresLondra
- JuifJewJudeJudíoEbreo
- brigandthiefRäuberbandolerobrigante
- agressionassaultAngriffagresiónaggressione
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- PrièrePrayerGebetOraciónPreghiera
- RêveDreamTraumSueñoSogno
- EnferHellHölleInfiernoInferno
- ParadisHeavenParadiesParaísoParadiso
- ConversionConversionBekehrungConversiónConversione
- BaptêmeBaptismTaufeBautismoBattesimo
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Item ad idem. Legitur in Mariali quod fuit quidam Judeus in Londonia, qui per viam incedens captus a Jatronibus spoIiatus et plagis inflictus, missus est in carcerem obscurissimum. Cum autem post multas injurias et depredationem omnium rerum, vinctis manibus post tergum, Iigatum ad arborem eum solum dimiserunt. Qui in dolore positus et expectaret mortis adventum, non occurrebat sibi aIiud adjutorium C nisi Virginis benedicte, et flens ad eam sic suspirat dicens : " 0 Domina e ceIi et terre, vivifica in hoc carne quod de te predicatur. Dicitur enim quod ex plenitudine quam habuisti superne gratie, celum, terra et etiam infernus benedictionem recepit. Nam ruina angelorum per te reparatur, omnis mundus per te salvatur et detenti a demone per te Iiberantur. Ergo dulcissima, omni virtute preciosior, omni celo subIimior, omni sanctitate gloriosor, omni speciositate pulcrior, adjuva me. Nam per te ceIis datur gloria, terris pax, fides gentibus, Deus hominibus, viciis finis h; et ideo adjuva me! »
Cumque tribus diebus sic mansisset et ex lassitudine paululum obdormisset, affuit quedam domina splendidissima cum duabus puellis, quarum una dissolvens vincula quibus miser erat constrictus, eum absolvit. Qui pre gaudio et admiratione evigilans, respexit que erat iIla persona que eum Iiberaverat, et vidit non in somnis Dominam ceIi sibi assistere ex cujus claritate totum diversorium replebatur. Ad quam Judeus : « Que es tu domina, que tam benignum affectum mihi misero ostendisti? »
At iIla « Ego sum Maria quam tu cum gemitibus advocasti, et licet tu et genus tuum negetis pertinaciter me peperisse redemptorem mundi, ut modo pro maIis bona reddam et ab errore viam veritatis reducam ideo ad te veni. Quod ut tu evidentius cognoscas, egrediamur foras. » Et deducitur ad altissimam rupem.
Cumque ibi positus, de mandato domine respiceret inferius, vidit vallem profundissimam, sulphureas flammas et fetorem intollerabilem emittentem. Et cum cerneret horrida tormentorum genera et absque misericordia torqueri ibi animas a carnificibus. Et Iicet ejularent et lamentarentur, non diminutio sed augmentatio fiebat in penis. Territus Judeus corruit, cui Virgo : « Hec tormenta et isti dolores dantur perfidissimis Judeis qui ignorant et negant stupenda que in me fecit Deus. Nam homo non capit, celum miratur, terra stupescit de beneficüs mihi collatis a summo Deo. »
Tunc duxit eum ad quendam montem gratissimum et super omnes alios excelsum, in quo mansiones splendissimas aspexit, odores inestimabilis suavitatis sensit, cetus civium celestium vultu splendidissimo psallentes. Cui Virgo : « Hec est hereditas animarum redemptarum sanguine filii mei et in eum credentium, quam et tu possidebis si vere credas et perfecte et devotus sis Incarnationi ejus. Et ideo elegi tibi locum magis dilectum. »
Et sic recedente Virgine Maria, de mane venit ad villam P et suscepto baptismo q cum magna devotione servivit Virgini benedicte.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2790 (Cf.) : Jew attacked by thieves. A Jew, bound and robbed by thieves, is released by the Virgin. H589 # 92, H707 # 12.– Festial # 57; Ward II, pp. 631, 690. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Vincentius Belvacensis, 1624. Speculum historiale, Douai. VII, 111.
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 58.
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Poncelet Albert, 1902. « Miraculorum B. V. Mariae quae saec. VI. XV. latine conscripta sunt index postea perficiendus », dans Analecta Bollandiana, 21, 1902, p. 241-360. 982.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 457-458.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.