Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 742
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Mulier
Refert Jacobus de Vitriaco ... = un des exempla extravagantia; Crane, Thomas Frederick (ed), 1890. The Exempla or Illustrative Stories from the Sermones vulgares of Jacques de Vitry, Introduction, p. LXXXVIII-IX.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Mulier multas pulcras et laudabiles conditiones habet.
Primo est sponsi sui dilectiva.
refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quedam mulier habens maritum qui tenebat amasiam. Dum correxisset eum frequenter et nihil profecisset, vir volens ire ad nundinas uxorem interrogat si aliquid vellet habere de eis. Respondit ipsa: "Ita, ut unam oblatam de sensu apportetis vobiscum mihi in bursa vestra. ”
Qui vadens et dum in nundinis audivisset famam cujusdam sapientis, ad eum accessit et narravit sibi dictum uxoris. Tunc sapiens: "Ego non vendam tibi sed dabo. Tu mutabis habitum et denudatus accedes ad domum amasie et dices quod omnia perdidisti. Interim accedes ad uxorem et in viliori habitu similia dices, et apud quam majorem fidelitatem invenies hanc tene. ” Quo facto, amasia noluit eum recipere sed tota nocte divulgavit eum et sicut canis contra eum latravit. Uxor vero bene cepit eum, dedit vestem, fecit prandium, consolata est eum dicens quod habebat aliqua bona que ipse nesciebat. Tunc cum venissent trocelli et mercimonia empta per eum mirabatur uxor. Cui ille: "In bursa cordis mei portavi tibi sensum de quo me rogaveras et cognosco quod vere diligit uxor bona. ”
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4228 : Sense, pennyworth of. A man who neglects his wife for a mistress goes on a trip. His wife tells him to bring home a pennyworth of common sense. Consulting an old woman, he is told to go in rags first to his mistress, then to his wife. The former shuts her door against him; the latter welcomes him. H693 # 11. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 853.
- BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
-
- POLO de BEAULIEU Marie-Anne, 1990. « Exempla : discussion and a case study. II. "Mulier and Femina : The Representation of Women in the Scala celi of Jean Gobi", la femme dans la Scala celi », dans Joel T. Rosenthal (éd.), Medieval Women and the sources of medieval history, Athens and London, The University of Georgia Press, p. 50-65.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 483.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.