Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 933
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De socio
Legitur in Speculo Exemplorum ...
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Secundo debet esse discretus.
Legitur in Speculo Exemplorum quod quidam juvenis se obtulit ad servitium regis; et quia discretus erat ordinavit ut daret sibi vinum in mensa. Tunc invidentes ei socii sui fingentes quod esset de alio vino, portaverunt sibi dicentes: "Quid istorum melius est?” "Bonum fuit, bonum erit, bonum est” respondit. Tunc rex posuit eum custodem capitis sui, eo quod sibi dixisset quod audacissimus erat. Cum autem quadam die rex equitasset cum pluvia et iste vellet excutere pluviam de cappa, rex vertit faciem reflando cum ore ac si vellet eum mordere. Tunc iste levavit pugnum et dedit sibi talem ictum quod ad terram eum prostravit. Et cum milites vellent eum interficere, rex prohibuit dicens: "Duo dixit mihi et quod erat bonus cognitor vini et quod erat audax: utrumque optime cognoscimus esse verum. "
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 583.
- Oesterley Hermann (éd.), 1872. Gesta Romanorum, Berlin. n. 17.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 565.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
![TE020072.xml](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_xml.png)
![TE020072.pdf](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_pdf.png)
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.