Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM X De conversione Goswini sacerdotis, qui de probatione cum furto fugit.

Venerunt ad nos duo sacerdotes gyrovagi, ingressum petentes. De quorum perseverantia cum pene nulla esset spes161, negatum est eis quod postulabant. Uno discedente162, alter, cui nomen erat Goswinus, importunitate sua ut reciperetur obtinuit. Qui vix per sex hebdomadas in probatione stetit, et nocte quadam infra matutinas, eius mandato163 qui eum adduxerat obediens, cum furto recessit.
NOVICIUS: Forte simplici intentione venit164.
MONACHUS: Nequaquam. Cum adhuc cum socio suo esset in hospitio, et paterentur165 difficultatem in recipiendo, dicebat alter ad alterum: Sine, licet modo nobis sint graves, tamen eos decipiemus. Hoc quidam conversorum nostrorum illis ignorantibus audivit. Nonnullos converti ex quadam levitate animi, saepius sumus experti166.

Notes:
  • 161 B nobis spes esset, P esset nobis spes.
  • 162 B recedente.
  • 163 DP mandatis.
  • 164 C venerat.
  • 165 paterentur R, pateretur ceteri libri; conf. X, 35.
  • 166 D sum expertus, P expertus sum.
Indexed exemplum: TE017836
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para