Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XI De canonico quodam Coloniensi, qui antequam indueret habitum, resilivit.

Venit ad nos adolescens quidam canonicus in Colonia167, magis, ut postea rei exitus probavit, ex quadam levitate mentis168, quam devotione conversionis. Qui suum nobis aperiens propositum, iuvenibus nostris maxime, non parvum fecit gaudium. Dominus Gevardus Abbas noster intelligens solam in causa esse levitatem169, eo quod delusisset170 vestimenta sua, sola quippe tunica indutus171 venit, cum tamen satis rogaretur suscipere iuvenem, non consensit. Qui mox eadem via, qua venit172, rediit, nec aliquando postea alicuius conversionis mentionem fecit.

Notes:
  • 167 C quidam adolescens in Colonia canonicus.
  • 168 C levitate quadam animi.
  • 169 BC solam levitatem fuisse in causa.
  • 170 hoc est, lusu perdidisset; conf. IV, 44.
  • 171 C vestitus tunica.
  • 172 DP venerat. * conf. Homil. I. p. 90.
Indexed exemplum: TE017837
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para