Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XIII* De conversione Henrici Abbatis.


MONACHUS: In ecciesia Bonnensi idem Henricus181 canonicus fuit, plures habens redditus. Inspirante Domino182, fallax saeculum occulte183 deseruit, et desiderio ordinis Cisterciensis accensus ad domum nostram conversionis gratia venit. Cum adhuc esset in hospitio, duo milites fratres eius, fugam eius intelligentes, et sicut homines saeculares, carnalia spiritualibus et temporalia aeternis praeponentes, unde gaudere debuerant184, turbati sunt. Et concito cursu185 venientes, praemiserunt puerum, qui ei quasi ex parte matris loqueretur, ut tali occasione a conventu abstraheretur. Quem cum in186 locum insidiarum idem puer duxisset, accurrentes milites, vi equo187 iniectum, nolentem et reluctantem, cum dolore totius conventus, reduxerunt: nondum enim habitum induerat. Per aliquod tempos cum eis commoratus, cum iam securi essent de eo, iterum fugit, indutoque habitu spem totius reversionis eius exclusit188. Non iste fecit sicut duo superiores, quia non levitatis vitium, sed virtus constantiae in conversione189 fuit. Hoc exemplum et alia quaedam190, quae hic aedificationis causa scripturus sum, in Homeliis Moralibus de Infantia Salvatoris posuisse me memini.
NOVICIUS: Puto grave esse peccatum, novicium redire ad saeculum.
MONACHUS: Quanta sit culpa, facile perpenditur ex poena.

Notes:
  • 181 idem Henricus om BC.
  • 182 BDP Deo.
  • 183 occulte om C.
  • 184 D debuerunt.
  • 185 DP gradu.
  • 186 C ad.
  • 187 pro vi equo habent CD in equo, B in equum; conf. IV, 92. XII, 20.
  • 188 C eius excludit, P eis exclusit, D exclusit eis.
  • 189 C causa.
  • 190 quaedam om C. * Homil. I. p. 89.
Indexed exemplum: TE017839
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para