Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XV De horrenda morte Benneconis novicii, et quod non liceat noviciis redire ad saeculum post votum.

Miles quidam Benneco nomine, de villa Palmirsdorp oriundus, mecum in probatione novicius202 fuit, vir quidem aetate203 grandaevus, sed circa propositum religionis minus devotus. Multis modis tentatus et in tentatione victus, cum non acquiesceret consilio204 fratrum, sicut canis ad vomitum, sic miser205 reversus est ad saeculum. Secunda vice id actitans, praeventus infirmitate, in domo propria in habitu saeculari diem clausit extremum, nullum poenitentiae demonstrans indicium. Qui cum moreretur, tantus fuit circa domum flatus ventorum, tanta super tectum multitudo corvorum, ut excepta una vetula omnes de domo territi206 fugerent et morientem desererent. Ecce quali morte moriuntur, qui a Deo recedunt.
NOVICIUS: Puto quia flatus ille ventorum et turba crocitantium corvorum evidens fuerit207 signum praesentiae daemoniorum.
MONACHUS: Plane ita est; ait enim Salvator: Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno coelorum208. Miles iste, quia per apostasiam retro respexit, de culpa non poenitendo, ministris gehennae de se209 gaudium fecit.
NOVICIUS: Si tanta est culpa novicio210 redire ad saeculum, quid. est quod sanctus Benedictus praecepit, ut perlecta regula novicio in haec verba dicatur: Ecce lex sub qua militare vis: si potes observare, ingredere; si non potes, liber discede?
MONACHUS: Mavult sanctus pater inter duo mala211 novicium discedere tempore probations, quam iam monachum post diem professionis. Unde eum liberum vocat212 a loco, non a voto. Ut enim taceam de his, qui iam habitum religionis induerunt213, qui semel ac secundo in facie214 Capituli stabilitatem suam promiserunt: saecularibus personis, qui solo verbo votum fecerunt inter manus Abbatis, nequaquam licitum est vitam sacecularem215 sectari vel matrimonio ligari. Circa novicium in necessitate dominus Papa216 dispensat, ut ad ordinem transeat mitiorem217; sed non permittit, ut ad vitam redeat saecularem. Ecce ex his218 quae dicta sunt dignoscere poteris, quosdam converti sola vocatione Dei, alios solo instinctu spiritus maligni, nonnullos quadam levitate animi. Quod autem quidam219 convertantur per ministerium aliorum, certum est; quia sicut olim in tabernaculo Dei cortina traxit cortinam, ita hodie in Ecclesia Dei frater trahit fratrem, et hoc tribus modis, sermone videlicet, oratione, exemplo religionis220. Ecce funiculus triplex, qui difficile rumpitur221.
NOVICIUS: De his exempla requiro.

Notes:
  • 202 C novicius in probatione.
  • 203 aetate om D.
  • 204 C consiliis.
  • 205 C add ille.
  • 206 territi om B et pr C.
  • 207 BC fuit.
  • 208 Luc. 9, 62.
  • 209 de se om DP.
  • 210 C noviciorum.
  • 211 mala om D.
  • 212 BD iudicat.
  • 213 C taceam qui habitum iam induerunt.
  • 214 C faciem.
  • 215 C saecularem vitam.
  • 216 dominus Papa om C.
  • 217 C mitiorem transeat.
  • 218 C Ecce in his, P Ex his.
  • 219 C aliqui.
  • 220 C et exemplo conversionis.
  • 221 Eccles. 4, 12.
Indexed exemplum: TE017841
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para