Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XVII De conversione auctoris huius opusculi.

Eo tempore quo Rex Philippus primo vastavit Dioecesim Coloniensem, contigit me cum domino Gevardo Abbate de Monte sanctae Walburgis ire Coloniam. Et cum me in via cum multa instantia hortaretur ad conversionem, nec proficeret, retulit mihi visionem illam gloriosam Claraevallis, in qua legitur, quod quodam tempore messis, cum conventus in valle meteret, beata Dei genitrix virgo Maria et saneta Anna mater eius ac sancta Maria Magdalena de monte venientes, quodam viro239 sancto, qui stabat ex adverso, aspiciente, in vallem eandem in magna claritate descenderunt, monachorum sudores terserunt, flabello240 manicarum suartim ventum admoverunt, et reliqua quae ibidem posita sunt. Sermone huius visionis in tantum motus fui, ut Abbati promitterem, me non venturum nisi ad eius domum gratia conversionis, si tamen Deus mihi inspiraret voluntatem. Astrictus tunc fueram voto peregrinationis ad sanetam Mariam Rupis Amatoris241, quae maxime me retinuit. Qua post menses tres expleta, nullo amicorum meorum sciente, sola Dei misericordia me praeveniente et promovente, ad Vallem sancti Petri veni , et quod sermone concepi242, novicius factus opere ostendi. Simile pene contigit fratri Gerlaco de Dinge, monacho nostro243.
NOVICIUS: Non erit inutile his qui adhuc in saeculo sunt, exempli gratia talia audire.

Notes:
  • 239 viro om BC.
  • 240 DP flabellis.
  • 241 CP Salvatoris, B antodoris. Rupes Amatoris, Rocamadour in regione Cadurcorum, fuit ordinis S. Benedicti coenobium, Nostrae Dominae dedicatum. Conf. infra VII, 24. Vit. S. Engelb. I, 9. p. 304.
  • 242 DP conceperam; mox C effectus.
  • 243 verba Simile - nostro om C.
Indexed exemplum: TE017845
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para