Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XVIII De Gerlaco de Dinge, occasione cuiusdam sermonis converso.


MONACHUS: Ante hos tres annos244 dominus Henricus, qui nunc est Abbas noster, dum245 vice Abbatis de Claravalle visitaret in Frisia, contigit eum hospitari in castro cuiusdam militis nomine Suederi. A quo cum multum devote susceptus esset, ut ei consuetudinis est, recitavit ibi246 quaedam mirifica, quae in ordine247 contigerunt; et cum adesset praedictus Gerlacus, filius fratris eiusdem248 militis, canonicus maioris ecclesiae in Traiecto, sicut terra bona, semen verbi in agro cordis sui suscepit, et non multo post fructum ex eo centuplum fecit. Qui, sicut mihi postea in probatione retulit, ex illa hora propter conversionem coepit fluctuare, et qualiter conceptum ardorem exstingueret, diligentius cogitare. Nacta igitur occasione, ne notaretur, quasi ad studium Parisios perrexit; ubi cum modicum fecisset tempus249, ad nos divertit, factusque novicius ad spirituale studium se convertit. Ex his duobus exemplis patet quosdam sermone converti, ut impleatur illud Apocalypsis: Qui audit, dicat: Veni250. Qui audit vocem Domini se vocantis per internam aspirationem251, iustum est, ut et alios vocare studeat per sermonis exhortationem.
NOVICIUS: Fateor mihi ista sufficere de sermone; nunc procedas obsecro de oratione.
MONACHUS: Sicut multos convertit exhortatio sermonis, ita plurimos ad ordinem trahit252 virtus orationis. Unde Apostolus Jacobus dicit: Orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet oratio iusti assidua253. Cuius efficaciam per exempta subiecta254 plenius agnosces.

Notes:
  • 244 BC add cum.
  • 245 dum om BC; conf. V, 29.
  • 246 ibi om C.
  • 247 DP ordine nostro.
  • 248 P eius, B praedicti.
  • 249 D modicum tempus stetisset.
  • 250 Apoc. 22, 17.
  • 251 CP inspirationem.
  • 252 C trahit ad ordinem.
  • 253 Jac. 5, 16.
  • 254 subiecta om C. * Homil. II. p.8.
Indexed exemplum: TE017846
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para