Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XX De conversione cuiusdam, qui alteri ante ostium portae nocte apparuit in specie infantis.


MONACHUS: In domo nostra quidam monachus est, qui ad ordinem veniens, germanum suum quem unicum habuit, adhuc conversioni propter aetatem minus habilem, in saeculo reliquit. Timens eum saeculi impedimentis irretiri, eiusque per hoc conversionem impediri, quotidie Dominum oravit263, maxime tamen beatam eius genitricem, ut illius suis precibus accelerare dignaretur conversionem, cuius in saeculo periculosam esse264 consideravit habitationem: noverat pueros a suo proposito facile posse averti. Attendens pius Dominus pium monachi circa germanum studium, cordi Abbatis immisit, ut puerum susciperet, quem infra annos sine officii sui periculo suscipere non potuit. Ea nocte qua habitum induit, quidam ex sacerdotibus huiusmodi visionem de illo265 vidit. Videbatur ei quod matrona pulcherrima ante ostium monasterii staret, et puerum pulchrum in brachiis teneret. A quo interrogata, cuius esset266 puer ille, respondit: Filius illius monachi est, fratrem eius nomine designans, simul et267 nomen novicii intrantis exprimens. Et sicut ipse intellexit, qui hanc visionem vidit, ipsa matrona pulcherrima beata Dei genitrix fuit. Secundum Apostolum: Qui alium verbo vel exemplo ad bene vivendum informat, hunc profecto tanquam proprium filium Christo generat268. Quod autem eundem novicium venerabilis virgo Maria ad ostium monasterii, quasi mater filium, dignata est269 praesentare, dedit patenter intelligere, eius conversionem praedictum monachum suis orationibus per eius magna merita obtinuisse.
NOVICIUS: Satis ex his cognosco virtutem orationis; superest ut cognoscam et virtutem, quae est in exemplo religionis.
MONACHUS: Hoc scias, quia multi quotidie sine exhortatione sermonis, nullis specialibus adiuti orationibus, per sola exempla religionis ad ordinem trahuntur, et per quaedam signa270 devotionis, disciplinae vel sanctitatis, quae vident, convertuntur.

Notes:
  • 263 C Dominum nostrum rogavit.
  • 264 esse om C.
  • 265 de illo om C.
  • 266 C add filius.
  • 267 DP simulque.
  • 268 Cor. I, 4, 15. Philem. 10.
  • 269 C dignata est quasi mater filium.
  • 270 signa om C.
Indexed exemplum: TE017849
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para