Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXII De conversione domini Adolphi Episcopi Osinburgensis.

Nobilis adolescens dominos Adolphus, nunc Episcopus Osinburgensis279, canonicus fuerat maioris ecclesiae in Colonia. Hic cum tempore quodam ad Campum, domum ordinis nostri, venisset, et post missas280 ad orationem in oratorio staret, vidit quomodo monachi, tam senes quam iuvenes, ad diversa discurrentes281 altaria, ad disciplinas suscipiendas nudabant dorsa sua, confitentes humiliter282 peccata sua. Quae visio, sicut mihi quidam eius familiaris narravit, tantum boni operata est in corde adolescentis, ut abire non posset, sed saeculi pompam contemnens, et totum se ad Dominum283 convertens, ibidem manens sacrum religionis habitum susciperet. In quo tantum profecit, ut non multo284 post, tum propter nobilitatem, tum propter religiositatem, in praedicta Ecclesia apicem conscenderet episcopalem.

Notes:
  • 279 C Osenburgensis, B Osnaburgensis; mox G fuit.
  • 280 BP missam.
  • 281 D diversa currentes, P universa currentes.
  • 282 BP humiliter confitentes.
  • 283 DP Deum.
  • 284 P multo tempore.
Indexed exemplum: TE017851
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para