Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXIII De conversione Henrici camerarii.

Nosti fratrem285 Henricum camerarium nostrum. Huius conversio talis fuit. Cum esset clericus, et maioris ecclesiae in Treveri canonicus, atque multis aliis ecclesiasticis stipendiis honoratus286, tempore quodam infirmatus est. Spe igitur recuperandae sanitatis, accepta secum pecunia, Coloniam navigio descendere disposuit287, ut et physicos, quorum illic copia est, de infirmitate sua288 consuleret, et ex ipsa aeris mutatione aliquod remedium perciperet. Veniensque contra monasterium nostrum, loci nomen requisivit, et agnovit. Dicensque se velle hospitari in monasterio, pueros suos ad Abbatem pro equis, quibus ascenderet, praemisit, et accepit. Eadem nocte, nescio quid viderit, vel quo instinctu conversus fuerit, mane familiam suam flentem cum nave289 remisit, et habitum regulariter induens nobiscum permansit.

Notes:
  • 285 fratrem om DP.
  • 286 D stipendiis oneratus, P stipendiis honoratus vel oneratus.
  • 287 DP descendere navigio proposuit; conf. VI, 34. VIII, 68.
  • 288 de infirmitate sua om DP.
  • 289 B navi.
Indexed exemplum: TE017852
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para