Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXIV De conversione Gerlaci sacerdotis.

Frater Gerlacus sacerdos et290 monachus noster propter signa unius devotionis, quam in quodam monacho nostro vidit, sicut mihi confessus est, primum conversionis amorem concepit291. Die quadam cum monachus ille, quem bene nosti, missam in eius parochia celebraret, tantam secundum consuetudinem gratiam habebat292 lacrimarum, ut Gerlacus, qui propter ministerium ex latere stabat, eandem considerans gratiam, admirans Dominum magnificaret293. Ex illa hora ita coepit ordinem diligere, ut non quiesceret; donec unus ex ordinis personis fieret. Multa tibi adhuc dicere possem294 de his, qui exemplo aliorum conversi sunt; sed brevitati studendum est.
NOVICIUS: Ex his quae iam audivi, certum est, alios converti per sermonem exhortationis, alios per virtutem orationis, nonnullos solo exemplo religionis.
MONACHUS: Dictum est superius, adhuc alias esse causas multiplices, quae multis occasiones sunt conversionis, scilicet infirmitatem, paupertatem, captivitatem, notam alicuius infamiae, periculum praesentis vitae, timorem sive visionem gehennalis poenae, solum desiderium coelestis vitae295.
NOVICIUS: De his precor ut exempla subiungas.
MONACHUS: Quod quosdam compellat infirmitas converti, quotidie videmus.

Notes:
  • 290 et om BC.
  • 291 D amorem conversionis accepit.
  • 292 B gratiam habuit, P habebat gratiam.
  • 293 DP glorificaret.
  • 294 P possem dicere.
  • 295 DP patriae.
Indexed exemplum: TE017853
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para