Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXV De Lodewico milite propter votum conversionis sanato.

Ante hoc triennium miles quidam Lodewicus nomine, de Castro Are, in acutis laborabat, et vocatus est dominus Abbas, ut infirmum visitaret. Invalescente296 infirmitate, cum iam miles idem omnino esset desperatus, monitus est ab Abbate, ut se ordini redderet, et votum conversionis, ut mos est, verbis exprimeret. Qui consilio acquiescens, mox ut ex consensu uxoris se inter manus Abbatis reddidit, facies eius coepit immutari et quodammodo alterari, ita ut pallor verteretur in candorem, et color lividus proficeret in ruborem, cunctis qui aderant stupentibus et Dei donum in moribundo mirantibus. Et ut pius Dominus adhuc manifestius ostenderet, quia propter votum ordinis infirmum distulisset, coepit idem miles sine sudore, sine sanguine, sine sternutatione, contra infirmitatis naturam, celerius297 convalescere. Qui non298 ingratus beneficiis divins, deportari se fecit ad monasterium nostrum, in quo factus novicius et monachus, non multo post migravit ad Dominum.
NOVICIUS: Sicut ex verbis tuis colligo, opinio tua est, infirmum per poenitentiam et orationes dies suos posse prolongare.

Notes:
  • 296 BDP inardescente.
  • 297 celerius add BC.
  • 298 BC Neque.
Indexed exemplum: TE017854
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para