Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXVI De eo quod Deus aliquando differat peccatorem propter poenitentiam, et exemplum de Ezechia.


MONACHUS: Non hoc dico; quia non credo quempiam posse terminum sibi a Deo constitutum extendere, sed mortem quandoque imminentem evadere. Quod si verum non esset, Ecclesia superflue299 pro infirmantibus oraret. Cum oratio sancta mortuos suscitet ad vitam, cur non, quod minus est, morituris obtineat sanitatem? Ezechiae poenitenti et flenti per Isaiam a Domino dicitur: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos300, Super quem locum Haymo sic dicit: Sciendum vero, quod sicut protoplasto quasi sub conditions datum est, ut immortalis esset, si divinae iussioni obediret, ita in praedestinatione Dei hi quoque anni dati sunt illi, si innocenter vivens minime superbiret. Qui vero propter superbiam subtracti sunt, propter humilitatem301 restituti sunt.
NOVICIUS: Vellem mihi ista, quia profunda sunt, ex scripturarum testimoniis apertius probari, quia nodus divinae praedestinationis multis via fuit erroris.
MONACHUS: Nodus divinae praedestinationis mihi prorsus insolubilis est. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit302? Attamen quae superius posita303 sunt, scripturarum auctoritate roborantur304. Sanctus Job de hominis mutabilitate loquens, dicit Deo: Constituisti terminos eius, qui praeteriri nom poterunt305. Ecce in hoc loco habes, homini306 terminum vivendi a Deo constitutum, et quod idem terminus intransgressibilis sit. Quod vero eundem terminum quandoque307 quis male vivendo poterit praeanticipare, testis est Psalmista, qui dicit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos308. Si non conceditur eis dies, quibus vivere poterant, si non peccarent309, dimidiare, certum est, illos longe infra terminum310 constitutum deficere. Similiter boni bene vivendo quandoque merentur terminum suum praevenire, sicut de uno bono in omnium bonorum persona dicitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, et ne fictio deciperet animam illius311 . Desinant ergo homines stulti stulta dicere, stulta312 credere, quia hodie pauci sunt Principes, pauci313 nobiles, qui dies314 impleant et ad aetatem senilem perveniant. Quare hoc? Nimirum quia pauperes depraedantur, et pauperum lacrimis ante tempus suffocantur. Visne audire exemplum de quodam tyranno, qui quia dies suos315 curtare peccando non credidit, liberius peccavit?
NOVICIUS: Volo et desidero.

Notes:
  • 299 C frustra.
  • 300 Isai. 38, 5.
  • 301 P add iterum.
  • 302 Rom. 11, 34.
  • 303 P dicta.
  • 304 BDP reserantur.
  • 305 Job 14, 5.
  • 306 homini om C.
  • 307 quandoque om C.
  • 308 Psal. 54, 24.
  • 309 si non peccarent add BC.
  • 310 D longe ante terminum, C longe ante tempus.
  • 311 Sap. 4, 11.
  • 312 P stulta dicere stulte, B stulte dicere stulte.
  • 313 DP paucique.
  • 314 DP add suos.
  • 315 suos om P.
Indexed exemplum: TE017855
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para