Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXVIII Quod quidam convertantur propter paupertatem.

Sicut multos trahit. ad ordinem medicina infirmitatis, ita plurimos336 intrare compellit caminus paupertatis. Saepe vidimus et quotidie videmus, personas aliquando in saeculo337 divites et honestas, ut sunt milites et cives, cogente inopia, venire ad ordinem, magis ex necessitate volentes diviti Deo servire338, quam inter cognatos et notos egestatis confusionem sustinere. Cum quidam vir honestus exponeret mihi conversionis suae ordinem, adiecit: Certe si in rebus meis habuissem prosperitatem, nunquam venissem ad ordinem339. Novi quosdam, qui, patribus340 sive fratribus341 convertentibus, converti renuerunt, et cum consumsissent omnia342 dimissa, tunc primum venerunt, necessitatem pallio devotionis palliantes, vel potius de ipsa necessitate virtutem facientes.
NOVICIUS: Non est necesse de talibus exempla quaerere, cum videamus tali occasione plures, maxime conversos343, ad ordinem venire; sed beati sunt illi, qui divitias habuerunt, et pro Christo illas contemserunt.
MONACHUS: Non ideo beati, quia divitiarum possessores, sed ideo beati, quia divitiarum contemtores344. Plus placuerunt Deo345 duo minuta viduae346, quam multae divitum eleemosynae. Scias etiam quosdam converti propter erubescentiam alicuius culpae, sive notam qualiscunque infamiae.

Notes:
  • 336 B multos.
  • 337 in saeculo habet C post honestas.
  • 338 B diviti Deo servire volentes.
  • 339 C ad ordinem venissem.
  • 340 C add suis.
  • 341 C add se.
  • 342 CD add sibi; conf. XII, 14.
  • 343 C conversos maxime.
  • 344 C divitiarum fuerunt pro Christo contemtores.
  • 345 Deo om BC.
  • 346 Marc. 12, 42.
Indexed exemplum: TE017857
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para