Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXIX De canonico ob erubescentiam cuiusdam furti converso.

Juvenis quidam in domo nostra novicius fuit, quem occasio huiusmodi ad ordinem traxit. Fuerat siquidem canonicus cuiusdam ecclesiae in Colonia. Qui cum fecisset domino suo, clerico honesto, cuius tunc temporis commensalis fuit347, furtum, licet parvum348, et a servis illius deprehensus fuisset, in tantum erubuit, ut de saeculo349 fugiens monasterium nostrum peteret atque novicius fieret. Maluit Deo servire, quam tantam confusionem inter suos confratres350 sustinere. Ego eodem tempore in eadem ecclesia351 positus, causam couversionis eius, ut iam dictum est, intellexi, et quia stabilis non esset talis conversio, satis timui.

Notes:
  • 347 DP erat.
  • 348 furtum fuit unius tantum pomi; vide infra IV, 74.
  • 349 C ut saeculum.
  • 350 C confratres suos.
  • 351 C ecclesia eadem.
Indexed exemplum: TE017858
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para