Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXI De nobili viro, qui gratia conversionis capitali sententiae subtractus est.

Eo tempore quo Rex Otto profectus est Romam coronari in Imperatorem, imperium super358 Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum commisit. Hic nobilem quendam virum praedonem per iudicium capitali sententia damnavit, Advenit359 Daniel Abbas Sconaviae, suisque precibus apud Palatinum obtinuit, ut ei liceret vivere, et Deo pro peccatis suis in ordine Cisterciensi satisfacere. Sic homo pro suis sceleribus360 morti addictus361, per gratiam conversionis evasit sententiam362 damnationis. Frequenter huic similia audivi, scilicet ut homines flagitiosi pro suis criminibus varus supplicias deputati, beneficio ordinis sint liberati.
NOVICIUS: Licet haec videantur363 minima, non tamen sunt parvipendenda, eo quod sint aedificatoria.
MONACHUS: Quibus haec videbuntur minima, audiant de his, quos timor poenae gehennalis convertit, magna atque terribilia.

Notes:
  • 358 BP supra.
  • 359 BC add dominus; paulo post C om Abbas.
  • 360 B sceleribus suis, C peccatis suis.
  • 361 C adiudicatus.
  • 362 C sententiam evasit.
  • 363 D sint
Indexed exemplum: TE017860
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para