Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE
CAPITULUM XXXIV Item de clerico, qui propter poenas Lodewici Lantgravii, quas vidit, ad ordinem venit.
MONACHUS: Narrante mihi saepius sene monacho nostro Conrado422, qui pene centenarius est, cuius supra feci
mentionem, didici quod refero. Ipse quidem de Thuringia oriundus423, et in armis ante conversionem exercitatus, multa novit de
actibus Lodewici Lantgravii, de quo supra capitulo vicesimo septimo longam texui
narrationem. Hic cum moreretur, duos filios reliquit heredes, Lodewicum scilicet,
qui in prima expeditione Jerosolymitana, quae facta est temporibus424 Frederici Imperatoris,
defunctus est, et Hermannum, qui eidem in Principatu successit, qui nuper obiit.
Lodewicus vero, qui satis erat tractabilis et humanus, et ut verius dicam, ceteris
tyrannis minus malus, tale edictum proposuit: Si modo aliquis esset, inquit425, qui veris indiciis vera mihi de anima patris
mei426 dicere posset, bonam curtim427 a me reciperet. Audiebat haec miles quidam
pauper, qui fratrem habebat clericum in nigromantia quandoque satis expeditum. Cui
cum verba Principis indicasset428, respondit ille:
Bone frater, diabolum aliquando per carmina vocare consuevi; sciscitabar ab illo
quae volui; diu429 est quod eius colloquiis
artibusque renunciavi. Instante milite oportune importune, ad memoriam ei reducens
propriam paupertatem promissumque honorem, precibus eius tandem clericus victus,
daemonem vocavit. Vocatus quid vellet inquisivit. Respondit clericus: Poenitet me
tanto tempore recessisse a te. Indica mihi obsecro, ubi sit anima domini mei
Lantgravii. Ait daemon: Si vis mecum pergere, ego tibi illum430 ostendam. Et ille: Libenter ilium431 viderem, si sine periculo vitae meae illum videre
possem. Cui diabolus: Juro tibi per Altissimum, et per tremendum eius iudicium,
quia si fidei meae te commiseris, incolumem te illuc ducam hucque reducam. Ponens
clericus propter fratrem432
animant suam in manibus suis, collum daemonis ascendit, quem infra breve tempus
ante portam inferi deposuit. Introspiciens clericus, contemplatus est loca nimis
horrenda, poenarumque diversa genera, et daemonem quendam aspectu terribilem433, super opertum puteum residentem434. Clericus ut haec vidit, totus contremuit. Et
clamavit daemon ille ad daemonem baiulum: Quis est ille, quem tenes in collo?
Adduc eum huc. Cui435 respondit: Amicus noster est, et
iuravi ei per virtutes tuas magnas, quia eum non laederem, sed animam Lantgravii
domini sui436 ostenderem, sanumque
reducerem, ut omnibus tuam immensam437 praedicet
virtutem. Ille vero statim438 operculum igneum, cui insedit, amovit, et tuba aenea puteo
immissa, tam valide buccinavit, ut videretur clerico totus tinnire439 mundus. Post horam, ut ei videbatur, nimis
longam, puteo eructuante440 flammas sulphureas,
Lantgravius inter scintillas ascendentes simul ascendens441, videndum se clerico collo tenus praebuit. Ad quem ait: Ecce442 praesto sum miser ille Lantgravius, quondam dominos
tuus, et utinam nunquam natus. Cui clericus: Missus sum a filio vestro, ut ei
renunciare possim de statu vestro; et si in aliquo potestis iuvari, mihi dicere
debetis. Respondit ille: Statum meum bene vides. Hoc tamen scias, quia si filii
mei restituere vellent tales possessiones talium ecclesiarum, propriis nominibus
eas exprimens, quas mihi iniuste usurpavi, et sub titulo hereditario ipsis
reliqui, magnum animae meae443 conferrent remedium.
Cui cum clericus444 diceret: Domine, non credent
mihi; respondit: Ego dicam tibi signum, quod nemo novit praeter me et filios
meos. Accepto signo, et Lantgravio, eo vidente, mox445 puteo immerso, per daemonem reductus est. Qui licet vitam non
perdiderit, ita tamen pallidus et languidus rediit, ut vix agnosceretur. Verba
patris filiis retulit, signa ostendit, sed modicum illi profuit. Non446 in hoc consentire voluerunt, ut possessiones restituerent.
Respondit tamen Lodewieus Lantgravius clerico: Signa cognosco, patrem meum te
vidisse non dubito, propositum447 tibi praemium dare
non renuo. Ad quem ille: Domine, curtis vestra vobis maneat448; ego cogitabo quid animae meae expediat. Relictisque omnibus,
factus est monachus in ordine Cisterciensi, contemnens449 omnem laborem450 sustinere temporalem, dummodo poenam evaderet aeternam.
Ecce habes tria exempla, quod quidam convertantur timore vel visione poenae
gehennalis. Possem tibi de his adhuc plura dicere, sed in aliis distinctionibus
propono tibi illa451 disserere.
NOVICIUS:
Si talia homines videre possent, puto quia tam452
libere non peccarent.
MONACHUS: Ita est ut dicis. Audi adhuc453 quod superest exemplum, videlicet quod quosdam converti cogat non
morsus conscientiae, sed amor conservandae innocentiae, et desiderium coelestis
patriae.
- 422 Conrado habet C ante sene.
- 423 D fuit natus.
- 424 C tempore; verba quae - Imperatoris om D.
- 425 inquit om BC.
- 426 C patris mei anima.
- 427 B curtem, R cortem.
- 428 C recitasset.
- 429 C sed diu.
- 430 C eum tibi, P ilium tibi.
- 431 C Ego eum libenter.
- 432 propter fratrem habet C post suis.
- 433 aspectu terribilem om C.
- 434 C sedentem.
- 435 P qui.
- 436 C domini sui Lantgravii.
- 437 C immensam tuam.
- 438 statim om C, qui paulo post: cui insedit igneum.
- 439 P tremere, ut infra XII, 58.
- 440 R eructante. Homil. II. p. 85: liquorem de gutture suo eructuans. Conf. infra IV, 22. XI, 7.
- 441 BD ascendit et.
- 442 ecce om C.
- 443 meae om BD.
- 444 clericus om C.
- 445 mox add BC.
- 446 C add enim.
- 447 C promissum.
- 448 C remaneat.
- 449 B non contemtus, C contendens. Infra II, 32: vermibus morituris contemtis, immortales effugere cupiens, tum timore gehennae, tum amore coelestis patriae, nudus se super vermes iactavit.
- 450 C poenitentiam.
- 451 DP illa tibi propono.
- 452 C quod ita.
- 453 adhuc om C.