Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXV De conversione Godefridi monachi Vilariensis, et de revelationibus eius.

In monasterio sancti Pantaleonis in Colonia, quod est nigri ordinis monachorum, invenis quidam fuit nomine Godefridus454, puritatis eximiae, inter fratres suos sine querela conversatus, secundum disciplinam ordinis illius. Et quia scriptum est: Justus iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc455, desiderio supernae vitae456 accensus idem Godefridus, et quia secundum regulae mandatum vivere non posset considerans, venit ad nos, humiliter et instanter supplicans, ut fratrum collegio iungi mereretur. Timens Abbas noster457 magis in causa esse levitatem, quam devotionem, eum heu suscipere non acquievit. Passus a nobis repulsam, Vilarium venit, et quod petivit, citius obtinuit. Qui quantae fuerit religiositatis, quantae sanetitatis, quam fervens in ordine, per sacras eius reliquias usque hodie Dominus458 non cessat ostendere. Tempore quodam dominus Karolus Abbas Vilariensis, qui fuerat Prior noster, veniens ad nos, duxit secum eundem virum venerabilem459; et, sicut mihi dixerunt qui viderunt, tantam gratiam devotionis ei Dominus in missa contulit, ut stillicidia lacrimarum ex eius oculis super altare vel pectus eius stillarent., Quem cum interrogaret nonnus460 Theodericus de Lureke, tunc novicius, quondam canonicus Bonnensis, quomodo orare deberet, respondit: Nihil debetis dicere in oratione461, sed tantum cogitare de Salvatoris462 nativitate, passione, resurrectione463 et aliis quae vobis nota sunt. Quod ipse frequenter in usu habuit, hoc et alios docere studuit. Habebat et spiritum prophetiae, ita ut quandoque monachis tentationes futuras praediceret, et ut corda sua per patientiam praepararent464 admoneret. Quantas habuerit consolationes, quam mirificas visiones, solus ille plene465 novit, qui auctor illarum fuit. Dicam tibi quod mihi retulit monachus quidam religiosus466 Vilariensis de illo. Cum esset tempore quodam hebdomadarius coquinae, et sabbato secundum consuetudinem lavaret pedes monachorum, dicte completorio, cum clausisset oratorium, erat enim sacrista, apparuit ei Salvator linteo praecinctus, et pelvim in manu tenens, et467 ait ad Godefridum: Sede, ut lavem pedes tuos, eo quod dudum laveris pedes meos. Qui468 cum territus renueret, coegit eum, flexisque genibus pedes eius lavit, sicque disparuit. Secunda feria post Palmas, stans in choro, cum psalmus, Eructavit cor meum, devote a conventu decantaretur469, ecce virgo470 gloriosa Dei genitrix Maria de presbyterio descendens, et chorum471 more Abbatis circuiens, monachis benedixit, sicque inter Abbatis et Prioris stallum exiens, quasi ad conversorum chorum properavit. Exivit ille post eam, ut videret quo iret, sed eam videre non potuit. Statim, nescio utrum proxima vel tertia die, infirmari coepit. Et cum laboraret in acutis472, usque in Pascha in conventu perseverans473, dorsumque castigationibus lacerans, atque sacros pannos cum ceteris lavans, tandem infirmitate depressus, in infirmitorio474 depositus est. Qui cum iam agonizaret, et esset tempus comedendi, dixit ei minister suus: Invitus vado comedere, timens ne interim moriamini. Vade, inquit, securus, ante videbo te. Qui cum in mensa sederet, Godefridus ostium refectorii aperuit, monachum respexit et benedixit, sicque versus oratorium tetendit. Territus ille, putabat eum miraculose convaluisse. Statimque percussa est ad exitum eius tabula475, et recordatus est infirmarius, quia476 hoc ei promiserat. Nudato eius corpore ad lavandum, ita invenerunt dorsum eius plagis virgarum lividum, ut omnes mirarentur. Nuper per revelationem levata sunt ossa eius477 et in sacrario posita, reservanturque pro reliquiis. Ipsi gloria qui sic ad se conversos magnificat, cui478 cum Patre et Spiritu sancto honor479 et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen. Multa alia de eo referuntur480, quae studio brevitatis supprimo.
NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor de causis sive occasionibus conversionis; nunc de modo vel forma481 eiusdem aliquid audire delectat.

Notes:
  • 454 BD Godefridus nomine.
  • 455 Apoc. 22, 11.
  • 456 C vitae supernae.
  • 457 BC dominus Abbas.
  • 458 C Dominus usque hodie.
  • 459 C venerabilem virum.
  • 460 B dominus.
  • 461 DP in oratione dieere.
  • 462 DP add nostri.
  • 463 C et resurrectione; paillis post BP nobis.
  • 464 C praepararent per patientiam.
  • 465 plene om BD.
  • 466 religiosus om P.
  • 467 et om C.
  • 468 DP quod.
  • 469 C decantaretur a conventu.
  • 470 virgo add BC.
  • 471 C add monachorum.
  • 472 C in acutis laboraret.
  • 473 C perseveravit.
  • 474 BP iufirmatorio; mox iidem positus.
  • 475 B tabula ad exitum eius, D tabula ad eius exitum.
  • 476 C quod.
  • 477 C eius ossa.
  • 478 cui om C.
  • 479 B sit honor.
  • 480 P referunt; verba Multa - supprimo om B.
  • 481 C de modo et forma, B de forma vel modo.
Indexed exemplum: TE017864, TE017865, TE017867, TE017866
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para