Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXVI De modo et forma conversionis.


MONACHUS: Quosdam enim ad conversionem venire videmus cum quadam gloriola et ostensione saeculari482, alios cum exhibitione multae humilitatis.
NOVICIUS: Quod483 horum est melius ?
MONACHUS: Humilem conversionem Deo placere nemo dubitat; ostensio autem alicuius gloriae saecularis secundum intentionem se convertentis iudicatur. Quidam converti desiderantes484, de novo se vestiunt, cum cognatis et amicis ad monasterium veniunt, ne quasi vagi et pauperes485 repulsam patiantur; alii vero, cum divites sint, paupertatis habitum assumunt, ut ex humilitate conversionis amplius mereantur. De quibus tibi et486 exempla subiungam.

Notes:
  • 482 saeculari om C.
  • 483 BD quid.
  • 484 C volentes.
  • 485 C pauperes et vagi.
  • 486 et om BD.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para