Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXVIII De humili conversione Philippi Abbatis.

Abbas Philippus de Ottirburg contrarium fecit, sicut mihi retulit canonicus quidam Traiectensis, qui tunc temporis praesens fuit. Hic cum esset de honesta parentela natus, et maioris ecclesiae in Colonia canonicus, Rudolphum eiusdem ecclesiae Scholasticum Parisiis legentem audivit. Divina inspirante gratia, magistro suo ignorante, scholas deseruit, et cum esset adolescens494 delicatus bonisque vestibus indutus, pauperi scholari sibi occurrenti illas dedit, et vilia illius vestimenta495 reinduens, ad domum quandam ordinis nostri, quae Bonavallis dicitur, veniens, se in novicium suscipi humiliter petivit. Videntes ilium fratres cappa trita atque vetusta indutum, aestimantes eum scholarem pauperem et vagum, suscipere renuerunt. Considerans moram repulsae esse periculosam, ingressumque sibi negari, novissime dixit: Si non susceperitis me, forte vos poenitebit, et cum facere volueritis, esse non poterit. Tunc demum susceptus est. Cognita eius conversione, magister Rudolphus dolens, cum sociis quibusdam ad monasterium venit, sed fundamentum supra petram positum movere non potuit496. Et quia idem Philippus se in conversione497 humiliavit, in tantum illum Dominus exaltavit, ut non multo post eidem domui Abbas498 praeficeretur.

Notes:
  • 494 C iuvenis.
  • 495 B illius indumenta, DP vestimenta illius.
  • 496 Luc. 6, 48.
  • 497 C in conversione se.
  • 498 C Abbas eidem domui.
Indexed exemplum: TE017869
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para