Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XXXIX De eo quod quidam in conversione ordines sacros celantes propter humilitatem conversi fiant.

Tanta est virtus humilitatis, ut eius amore saepe ad ordinem venientes clerici, laicos se simulaverint, malentes pecora pascere, quam libros legere, satius499 ducentes Deo in humilitate servire, quam propter sacros ordines vel literaturam ceteris praeesse. Hoc quia saepius in ordine contigit, ita ut de conversis fierent monachi, ante hos quatuor annos, ne de cetero fieret500, diffinitum est in Capitulo generali, ut tali modo conversi manerent inter conversos. Eodem anno quidam veniens, ut puto Diaconus, laicum se simulans, in conversum susceptus est. Cuius Abbas cum postea501, nescio quo prodente, ordines intellexisset, in sequenti Capitulo casum eundem502 proposuit. Et quia viris discretis videbatur omnino absurdum, ut quis in tam sublimi ordine positus, foret sine charactere coronae et sine sacrorum ordinum exsecutione, sententiam mutaverunt.
NOVICIUS: Non miror, si aliqui celant503 suos ordines in conversione, cum legamus priscis temporibus feminas504, ut fuit beata Eugenia et sancta505 Euphrosyna atque beata Marina, zelo conversionis506 sexum virilem simulasse.
MONACHUS: Quid hoc miraris factum temporibus priscis, cum recentiori tempore507 in ordine nostro contigisse sciamus?
NOVICIUS: Hoc omnibus modis scire desidero, videlicet a qua persona, ubi, vel quomodo tam mirabilis facta sit conversio.
MONACHUS: Femina, de qua dicturus sum, quae fuerit, vel quomodo ad ordinem venerit, seu quomodo in ordine fuerit, vel508 consummaverit, sicut nobis retulit monachus quidam, qui cum ea novicius fuerat in probatione, fida tibi pandam relatione.

Notes:
  • 499 C sanius, D sanctius.
  • 500 ne de cetero fieret om DP.
  • 501 postea om C.
  • 502 C ostendere.
  • 503 C celent.
  • 504 feminas om C.
  • 505 CD beata; paulo post D et sancta.
  • 506 zelo conversionis add BC.
  • 507 DP add simile.
  • 508 B add vitam; verba seu quomodo - consummaverit omD.
Indexed exemplum: TE017870
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para